|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iniustitia non sit vitium
speciale. Dicitur enim I Ioan. III, omne peccatum est
iniquitas. Sed iniquitas videtur idem esse quod iniustitia, quia
iustitia est aequalitas quaedam, unde iniustitia idem videtur esse quod
inaequalitas, sive iniquitas. Ergo iniustitia non est speciale
peccatum.
2. Praeterea, nullum speciale peccatum opponitur omnibus
virtutibus. Sed iniustitia opponitur omnibus virtutibus, nam quantum
ad adulterium, opponitur castitati; quantum ad homicidium, opponitur
mansuetudini; et sic de aliis. Ergo iniustitia non est speciale
peccatum.
3. Praeterea, iniustitia iustitiae opponitur, quae in voluntate
est. Sed omne peccatum est in voluntate, ut Augustinus dicit. Ergo
iniustitia non est speciale peccatum.
Sed contra, iniustitia iustitiae opponitur. Sed iustitia est
specialis virtus. Ergo iniustitia est speciale vitium.
Respondeo dicendum quod iniustitia est duplex. Una quidem illegalis,
quae opponitur legali iustitiae. Et haec quidem secundum essentiam est
speciale vitium, inquantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum
commune, quod contemnit. Sed quantum ad intentionem est vitium
generale, quia per contemptum boni communis potest homo ad omnia
peccata deduci. Sicut etiam omnia vitia, inquantum repugnant bono
communi, iniustitiae rationem habent, quasi ab iniustitia derivata,
sicut et supra de iustitia dictum est. Alio modo dicitur iniustitia
secundum inaequalitatem quandam ad alterum, prout scilicet homo vult
habere plus de bonis, puta divitiis et honoribus; et minus de malis,
puta laboribus et damnis. Et sic iniustitia habet materiam specialem,
et est particulare vitium iustitiae particulari oppositum.
Ad primum ergo dicendum quod sicut iustitia legalis dicitur per
comparationem ad bonum commune humanum, ita iustitia divina dicitur per
comparationem ad bonum divinum, cui repugnat omne peccatum. Et
secundum hoc omne peccatum dicitur iniquitas.
Ad secundum dicendum quod iniustitia etiam particularis opponitur
indirecte omnibus virtutibus, inquantum scilicet exteriores etiam actus
pertinent et ad iustitiam et ad alias virtutes morales, licet
diversimode, sicut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod voluntas, sicut et ratio, se extendit ad
materiam totam moralem, idest ad passiones et ad operationes exteriores
quae sunt ad alterum. Sed iustitia perficit voluntatem solum secundum
quod se extendit ad operationes quae sunt ad alterum. Et similiter
iniustitia.
|
|