|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aliquis dicatur
iniustus ex hoc quod facit iniustum. Habitus enim specificantur per
obiecta, ut ex supradictis patet. Sed proprium obiectum iustitiae est
iustum, et proprium obiectum iniustitiae est iniustum. Ergo et iustus
dicendus est aliquis ex hoc quod facit iustum, et iniustus ex hoc quod
facit iniustum.
2. Praeterea, philosophus dicit, in V Ethic., falsam esse
opinionem quorundam qui aestimant in potestate hominis esse ut statim
faciat iniustum, et quod iustus non minus possit facere iniustum quam
iniustus. Hoc autem non esset nisi facere iniustum esset proprium
iniusti. Ergo aliquis iudicandus est iniustus ex hoc quod facit
iniustum.
3. Praeterea, eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum,
et eadem ratio est de vitiis oppositis. Sed quicumque facit aliquid
intemperatum dicitur intemperatus. Ergo quicumque facit aliquid
iniustum dicitur iniustus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod aliquis
facit iniustum et iniustus non est.
Respondeo dicendum quod sicut obiectum iustitiae est aliquid aequale in
rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiae est aliquid
inaequale, prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus quam sibi
competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiae
mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo
contingere quod qui facit iniustum non est iniustus, dupliciter. Uno
modo, propter defectum comparationis operationis ad proprium obiectum,
quae quidem recipit speciem et nomen a per se obiecto, non autem ab
obiecto per accidens. In his autem quae sunt propter finem, per se
dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autem quod est praeter
intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum non
intendens iniustum facere, puta cum hoc facit per ignorantiam, non
existimans se iniustum facere; tunc non facit iniustum per se et
formaliter loquendo, sed solum per accidens, et quasi materialiter
faciens id quod est iniustum. Et talis operatio non denominatur
iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectum
comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim
iniustificatio procedere quandoque quidem ex aliqua passione, puta irae
vel concupiscentiae, quandoque autem ex electione, quando scilicet
ipsa iniustificatio per se placet; et tunc proprie procedit ab habitu,
quia unicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum quod
convenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione et electione
est proprium iniusti, secundum quod iniustus dicitur qui habet
iniustitiae habitum. Sed facere iniustum praeter intentionem, vel ex
passione, potest aliquis absque habitu iniustitiae.
Ad primum ergo dicendum quod obiectum per se et formaliter acceptum
specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter et per
accidens.
Ad secundum dicendum quod non est facile cuicumque facere iniustum ex
electione, quasi aliquid per se placens et non propter aliud, sed hoc
proprium est habentis habitum, ut ibidem philosophus dicit.
Ad tertium dicendum quod obiectum temperantiae non est aliquid exterius
constitutum, sicut obiectum iustitiae, sed obiectum temperantiae,
idest temperatum, accipitur solum in comparatione ad ipsum hominem.
Et ideo quod est per accidens et praeter intentionem non potest dici
temperatum nec materialiter nec formaliter, et similiter neque
intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia et in aliis
virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad
habitum, in omnibus similiter se habet.
|
|