|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis possit pati
iniustum volens. Iniustum enim est inaequale, ut dictum est. Sed
aliquis laedendo seipsum recedit ab aequalitate, sicut et laedendo
alium. Ergo aliquis potest sibi ipsi facere iniustum, sicut et
alteri. Sed quicumque facit iniustum volens facit. Ergo aliquis
volens potest pati iniustum, maxime a seipso.
2. Praeterea, nullus secundum legem civilem punitur nisi propter hoc
quod facit aliquam iniustitiam. Sed illi qui interimunt seipsos
puniuntur secundum leges civitatum, in hoc quod privabantur antiquitus
honore sepulturae; ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo
aliquis potest sibi ipsi facere iniustum. Et ita contingit quod
aliquis iniustum patiatur volens.
3. Praeterea, nullus facit iniustum nisi alicui patienti iniustum.
Sed contingit quod aliquis faciat iniustum alicui hoc volenti, puta si
vendat ei rem carius quam valeat. Ergo contingit aliquem volentem
iniustum pati.
Sed contra est quod iniustum pati oppositum est ei quod est iniustum
facere. Sed nullus facit iniustum nisi volens. Ergo, per
oppositum, nullus patitur iniustum nisi nolens.
Respondeo dicendum quod actio, de sui ratione, procedit ab agente;
passio autem, secundum propriam rationem, est ab alio, unde non
potest esse idem, secundum idem, agens et patiens, ut dicitur in
III et VIII Physic. Principium autem proprium agendi in
hominibus est voluntas. Et ideo illud proprie et per se homo facit
quod volens facit, et e contrario illud proprie homo patitur quod
praeter voluntatem suam patitur; quia inquantum est volens, principium
est ex ipso, et ideo, inquantum est huiusmodi, magis est agens quam
patiens. Dicendum est ergo quod iniustum, per se et formaliter
loquendo, nullus potest facere nisi volens, nec pati nisi nolens.
Per accidens autem et quasi materialiter loquendo, potest aliquis id
quod est de se iniustum vel facere nolens, sicut cum quis praeter
intentionem operatur; vel pati volens, sicut cum quis plus alteri dat
sua voluntate quam debeat.
Ad primum ergo dicendum quod cum aliquis sua voluntate dat alicui id
quod ei non debet, non facit nec iniustitiam nec inaequalitatem. Homo
enim per suam voluntatem possidet res, et ita non est praeter
proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem,
vel a seipso vel ab alio.
Ad secundum dicendum quod aliqua persona singularis dupliciter potest
considerari. Uno modo, secundum se. Et sic, si sibi aliquod
nocumentum inferat, potest quidem habere rationem alterius peccati,
puta intemperantiae vel imprudentiae, non tamen rationem iniustitiae,
quia sicut iustitia semper est ad alterum, ita et iniustitia. Alio
modo potest considerari aliquis homo inquantum est aliquid civitatis,
scilicet pars; vel inquantum est aliquid Dei, scilicet creatura et
imago. Et sic qui occidit seipsum iniuriam quidem facit non sibi, sed
civitati et Deo. Et ideo punitur tam secundum legem divinam quam
secundum legem humanam, sicut et de fornicatore apostolus dicit, si
quis templum Dei violaverit, disperdet ipsum Deus.
Ad tertium dicendum quod passio est effectus actionis exterioris. In
hoc autem quod est facere et pati iniustum, id quod materialiter est
attenditur secundum id quod exterius agitur, prout in se consideratur,
ut dictum est, id autem quod est ibi formale et per se, attenditur
secundum voluntatem agentis et patientis, ut ex dictis patet.
Dicendum est ergo quod aliquem facere iniustum, et alium pati
iniustum, materialiter loquendo, semper se concomitantur. Sed si
formaliter loquamur, potest aliquis facere iniustum, intendens
iniustum facere, tamen alius non patietur iniustum, quia volens
patietur. Et e converso potest aliquis pati iniustum, si nolens id
quod est iniustum patiatur, et tamen ille qui hoc facit ignorans, non
faciet iniustum formaliter, sed materialiter tantum.
|
|