|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fides non sit homini
infusa a Deo. Dicit enim Augustinus, XIV de Trin., quod per
scientiam gignitur in nobis fides, nutritur, defenditur et roboratur.
Sed ea quae per scientiam in nobis gignuntur magis videntur acquisita
esse quam infusa. Ergo fides non videtur in nobis esse ex infusione
divina.
2. Praeterea, illud ad quod homo pertingit audiendo et videndo
videtur esse ab homine acquisitum. Sed homo pertingit ad credendum et
videndo miracula et audiendo fidei doctrinam, dicitur enim Ioan.
IV, cognovit pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus,
filius tuus vivit, et credidit ipse et domus eius tota; et Rom. X
dicitur quod fides est ex auditu. Ergo fides habetur ab homine tanquam
acquisita.
3. Praeterea, illud quod consistit in hominis voluntate ab homine
potest acquiri. Sed fides consistit in credentium voluntate, ut
Augustinus dicit, in libro de Praed. Sanct. Ergo fides potest
esse ab homine acquisita.
Sed contra est quod dicitur ad Ephes. II, gratia estis salvati per
fidem, et non ex vobis, ne quis glorietur, Dei enim donum est.
Respondeo dicendum quod ad fidem duo requiruntur. Quorum unum est ut
homini credibilia proponantur, quod requiritur ad hoc quod homo aliquid
explicite credat. Aliud autem quod ad fidem requiritur est assensus
credentis ad ea quae proponuntur. Quantum igitur ad primum horum,
necesse est quod fides sit a Deo. Ea enim quae sunt fidei excedunt
rationem humanam, unde non cadunt in contemplatione hominis nisi Deo
revelante. Sed quibusdam quidem revelantur immediate a Deo, sicut
sunt revelata apostolis et prophetis, quibusdam autem proponuntur a
Deo mittente fidei praedicatores, secundum illud Rom. X, quomodo
praedicabunt nisi mittantur? Quantum vero ad secundum, scilicet ad
assensum hominis in ea quae sunt fidei, potest considerari duplex
causa. Una quidem exterius inducens, sicut miraculum visum, vel
persuasio hominis inducentis ad fidem. Quorum neutrum est sufficiens
causa, videntium enim unum et idem miraculum, et audientium eandem
praedicationem, quidam credunt et quidam non credunt. Et ideo oportet
ponere aliam causam interiorem, quae movet hominem interius ad
assentiendum his quae sunt fidei. Hanc autem causam Pelagiani
ponebant solum liberum arbitrium hominis, et propter hoc dicebant quod
initium fidei est ex nobis, inquantum scilicet ex nobis est quod parati
sumus ad assentiendum his quae sunt fidei; sed consummatio fidei est a
Deo, per quem nobis proponuntur ea quae credere debemus. Sed hoc est
falsum. Quia cum homo, assentiendo his quae sunt fidei, elevetur
supra naturam suam, oportet quod hoc insit ei ex supernaturali
principio interius movente, quod est Deus. Et ideo fides quantum ad
assensum, qui est principalis actus fidei, est a Deo interius movente
per gratiam.
Ad primum ergo dicendum quod per scientiam gignitur fides et nutritur
per modum exterioris persuasionis, quae fit ab aliqua scientia. Sed
principalis et propria causa fidei est id quod interius movet ad
assentiendum.
Ad secundum dicendum quod etiam ratio illa procedit de causa proponente
exterius ea quae sunt fidei, vel persuadente ad credendum vel verbo vel
facto.
Ad tertium dicendum quod credere quidem in voluntate credentium
consistit, sed oportet quod voluntas hominis praeparetur a Deo per
gratiam ad hoc quod elevetur in ea quae sunt supra naturam, ut supra
dictum est.
|
|