|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides informis non sit
donum Dei. Dicitur enim Deut. XXXII, quod Dei perfecta sunt
opera. Fides autem informis est quiddam imperfectum. Ergo fides
informis non est opus Dei.
2. Praeterea, sicut actus dicitur deformis propter hoc quod caret
debita forma, ita etiam fides dicitur informis propter hoc quod caret
debita forma. Sed actus deformis peccati non est a Deo, ut supra
dictum est. Ergo neque etiam fides informis est a Deo.
3. Praeterea, quaecumque Deus sanat totaliter sanat, dicitur enim
Ioan. VII, si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non
solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem salvum feci in
sabbato. Sed per fidem homo sanatur ab infidelitate. Quicumque ergo
donum fidei a Deo accipit simul sanatur ab omnibus peccatis. Sed hoc
non fit nisi per fidem formatam. Ergo sola fides formata est donum
Dei. Non ergo fides informis.
Sed contra est quod quaedam Glossa dicit, I ad Cor. XIII,
quod fides quae est sine caritate est donum Dei. Sed fides quae est
sine caritate est fides informis. Ergo fides informis est donum Dei.
Respondeo dicendum quod informitas privatio quaedam est. Est autem
considerandum quod privatio quandoque quidem pertinet ad rationem
speciei, quandoque autem non, sed supervenit rei iam habenti propriam
speciem. Sicut privatio debitae commensurationis humorum est de
ratione speciei ipsius aegritudinis, tenebrositas autem non est de
ratione speciei ipsius diaphani, sed supervenit. Quia igitur cum
assignatur causa alicuius rei, intelligitur assignari causa eius
secundum quod in propria specie existit, ideo quod non est causa
privationis non potest dici esse causa illius rei ad quam pertinet
privatio sicut existens de ratione speciei ipsius, non enim potest dici
causa aegritudinis quod non est causa distemperantiae humorum. Potest
tamen aliquid dici esse causa diaphani quamvis non sit causa
obscuritatis, quae non est de ratione speciei diaphani. Informitas
autem fidei non pertinet ad rationem speciei ipsius fidei, cum fides
dicatur informis propter defectum cuiusdam exterioris formae, sicut
dictum est. Et ideo illud est causa fidei informis quod est causa
fidei simpliciter dictae. Hoc autem est Deus, ut dictum est. Unde
relinquitur quod fides informis sit donum Dei.
Ad primum ergo dicendum quod fides informis, etsi non sit perfecta
simpliciter perfectione virtutis, est tamen perfecta quadam perfectione
quae sufficit ad fidei rationem.
Ad secundum dicendum quod deformitas actus est de ratione speciei
ipsius actus secundum quod est actus moralis, ut supra dictum est,
dicitur enim actus deformis per privationem formae intrinsecae, quae
est debita commensuratio circumstantiarum actus. Et ideo non potest
dici causa actus deformis Deus, qui non est causa deformitatis, licet
sit causa actus inquantum est actus. Vel dicendum quod deformitas non
solum importat privationem debitae formae, sed etiam contrariam
dispositionem. Unde deformitas se habet ad actum sicut falsitas ad
fidem. Et ideo sicut actus deformis non est a Deo, ita nec aliqua
fides falsa. Et sicut fides informis est a Deo, ita etiam actus qui
sunt boni ex genere, quamvis non sint caritate formati, sicut
plerumque in peccatoribus contingit.
Ad tertium dicendum quod ille qui accipit a Deo fidem absque caritate
non simpliciter sanatur ab infidelitate, quia non removetur culpa
praecedentis infidelitatis, sed sanatur secundum quid, ut scilicet
cesset a tali peccato. Hoc autem frequenter contingit, quod aliquis
desistit ab uno actu peccati, etiam Deo hoc faciente, qui tamen ab
actu alterius peccati non desistit, propria iniquitate suggerente. Et
per hunc modum datur aliquando a Deo homini quod credat, non tamen
datur ei caritatis donum, sicut etiam aliquibus absque caritate datur
donum prophetiae vel aliquid simile.
|
|