|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iudicium non sit actus
iustitiae. Dicit enim philosophus, in I Ethic., quod unusquisque
bene iudicat quae cognoscit, et sic iudicium ad vim cognoscitivam
pertinere videtur. Vis autem cognoscitiva per prudentiam perficitur.
Ergo iudicium magis pertinet ad prudentiam quam ad iustitiam, quae est
in voluntate, ut dictum est.
2. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. II, spiritualis
iudicat omnia. Sed homo maxime efficitur spiritualis per virtutem
caritatis, quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum,
qui datus est nobis, ut dicitur Rom. V. Ergo iudicium magis
pertinet ad caritatem quam ad iustitiam.
3. Praeterea, ad unamquamque virtutem pertinet rectum iudicium circa
propriam materiam, quia virtuosus in singulis est regula et mensura,
secundum philosophum, in libro Ethic. Non ergo iudicium magis
pertinet ad iustitiam quam ad alias virtutes morales.
4. Praeterea, iudicium videtur ad solos iudices pertinere. Actus
autem iustitiae invenitur in omnibus iustis. Cum igitur non soli
iudices sint iusti, videtur quod iudicium non sit actus proprius
iustitiae.
Sed contra est quod in Psalm. dicitur, quoadusque iustitia
convertatur in iudicium.
Respondeo dicendum quod iudicium proprie nominat actum iudicis
inquantum est iudex. Iudex autem dicitur quasi ius dicens. Ius autem
est obiectum iustitiae, ut supra habitum est. Et ideo iudicium
importat, secundum primam nominis impositionem, definitionem vel
determinationem iusti sive iuris. Quod autem aliquis bene definiat
aliquid in operibus virtuosis proprie procedit ex habitu virtutis,
sicut castus recte determinat ea quae pertinent ad castitatem. Et ideo
iudicium, quod importat rectam determinationem eius quod est iustum,
proprie pertinet ad iustitiam. Propter quod philosophus dicit, in V
Ethic., quod homines ad iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam
animatam.
Ad primum ergo dicendum quod nomen iudicii, quod secundum primam
impositionem significat rectam determinationem iustorum, ampliatum est
ad significandum rectam determinationem in quibuscumque rebus, tam in
speculativis quam in practicis. In omnibus tamen ad rectum iudicium
duo requiruntur. Quorum unum est ipsa virtus proferens iudicium. Et
sic iudicium est actus rationis, dicere enim vel definire aliquid
rationis est. Aliud autem est dispositio iudicantis, ex qua habet
idoneitatem ad recte iudicandum. Et sic in his quae ad iustitiam
pertinent iudicium procedit ex iustitia, sicut et in his quae ad
fortitudinem pertinent ex fortitudine. Sic ergo iudicium est quidam
actus iustitiae sicut inclinantis ad recte iudicandum, prudentiae autem
sicut iudicium proferentis. Unde et synesis, ad prudentiam
pertinens, dicitur bene iudicativa, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod homo spiritualis ex habitu caritatis habet
inclinationem ad recte iudicandum de omnibus secundum regulas divinas,
ex quibus iudicium per donum sapientiae pronuntiat, sicut iustus per
virtutem prudentiae pronuntiat iudicium ex regulis iuris.
Ad tertium dicendum quod aliae virtutes ordinant hominem in seipso,
sed iustitia ordinat hominem ad alium, ut ex dictis patet. Homo autem
est dominus eorum quae ad ipsum pertinent, non autem est dominus eorum
quae ad alium pertinent. Et ideo in his quae sunt secundum alias
virtutes non requiritur nisi iudicium virtuosi, extenso tamen nomine
iudicii, ut dictum est. Sed in his quae pertinent ad iustitiam
requiritur ulterius iudicium alicuius superioris, qui utrumque valeat
arguere, et ponere manum suam in ambobus. Et propter hoc iudicium
specialius pertinet ad iustitiam quam ad aliquam aliam virtutem.
Ad quartum dicendum quod iustitia in principe quidem est sicut virtus
architectonica, quasi imperans et praecipiens quod iustum est, in
subditis autem est tanquam virtus executiva et ministrans. Et ideo
iudicium, quod importat definitionem iusti, pertinet ad iustitiam
secundum quod est principaliori modo in praesidente.
|
|