|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum
iudicare. Non enim infligitur poena nisi pro illicito. Sed
iudicantibus imminet poena, quam non iudicantes effugiunt, secundum
illud Matth. VII, nolite iudicare, ut non iudicemini. Ergo
iudicare est illicitum.
2. Praeterea, Rom. XIV dicitur, tu quis es, qui iudicas
alienum servum? Suo domino stat aut cadit. Dominus autem omnium
Deus est. Ergo nulli homini licet iudicare.
3. Praeterea, nullus homo est sine peccato, secundum illud I
Ioan. I, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos
seducimus. Sed peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom.
II, inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas, in quo enim alterum
iudicas, teipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas. Ergo nulli
est licitum iudicare.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVI, iudices et magistros
constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio.
Respondeo dicendum quod iudicium intantum est licitum inquantum est
iustitiae actus. Sicut autem ex praedictis patet, ad hoc quod
iudicium sit actus iustitiae tria requiruntur, primo quidem, ut
procedat ex inclinatione iustitiae; secundo, quod procedat ex
auctoritate praesidentis; tertio, quod proferatur secundum rectam
rationem prudentiae. Quodcumque autem horum defuerit, est iudicium
vitiosum et illicitum. Uno quidem modo, quando est contra
rectitudinem iustitiae, et sic dicitur iudicium perversum vel
iniustum. Alio modo, quando homo iudicat in his in quibus non habet
auctoritatem, et sic dicitur iudicium usurpatum. Tertio modo, quando
deest certitudo rationis, puta cum aliquis de his iudicat quae sunt
dubia vel occulta per aliquas leves coniecturas, et sic dicitur
iudicium suspiciosum vel temerarium.
Ad primum ergo dicendum quod dominus ibi prohibet iudicium temerarium,
quod est de intentione cordis vel de aliis incertis, ut Augustinus
dicit, in libro de Serm. Dom. in monte. Vel prohibet ibi iudicium
de rebus divinis, de quibus, cum sint supra nos, non debemus
iudicare, sed simpliciter ea credere, ut Hilarius dicit, super
Matth. Vel prohibet iudicium quod non sit ex benevolentia, sed ex
animi amaritudine, ut Chrysostomus dicit.
Ad secundum dicendum quod iudex constituitur ut minister Dei. Unde
dicitur Deut. I, quod iustum est iudicate; et postea subdit, quia
Dei est iudicium.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in gravibus peccatis non debent
iudicare eos qui sunt in eisdem peccatis vel minoribus, ut
Chrysostomus dicit, super illud Matth. VII, nolite iudicare.
Et praecipue est hoc intelligendum quando illa peccata sunt publica,
quia ex hoc generatur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt
publica, sed occulta, et necessitas iudicandi immineat propter
officium, potest cum humilitate et timore vel arguere vel iudicare.
Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, si
invenerimus nos in eodem vitio esse, congemiscamus, et ad pariter
conandum invitemus. Nec tamen propter hoc homo sic seipsum condemnat
ut novum condemnationis meritum sibi acquirat, sed quia, condemnans
alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum
vel simile.
|
|