|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod iudicium ex suspicione
procedens non sit illicitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta
de aliquo malo, unde et philosophus, in VI Ethic., ponit quod
suspicio se habet et ad verum et ad falsum. Sed de singularibus
contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cum igitur
iudicium humanum sit circa humanos actus, qui sunt in singularibus et
contingentibus, videtur quod nullum iudicium esset licitum, si ex
suspicione iudicare non liceret.
2. Praeterea, per iudicium illicitum fit aliqua iniuria proximo.
Sed suspicio mala in sola opinione hominis consistit, et sic non
videtur ad iniuriam alterius pertinere. Ergo suspicionis iudicium non
est illicitum.
3. Praeterea, si sit illicitum, oportet quod ad iniustitiam
reducatur, quia iudicium est actus iustitiae, ut dictum est. Sed
iniustitia ex suo genere semper est peccatum mortale, ut supra habitum
est. Ergo suspicionis iudicium semper esset peccatum mortale, si
esset illicitum. Sed hoc est falsum, quia suspiciones vitare non
possumus, ut dicit Glossa Augustini super illud I ad Cor. IV,
nolite ante tempus iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur
esse illicitum.
Sed contra est quod Chrysostomus, super illud Matth. VII,
nolite iudicare etc., dicit, dominus hoc mandato non prohibet
Christianos ex benevolentia alios corripere, sed ne per iactantiam
iustitiae suae Christiani Christianos despiciant, ex solis plerumque
suspicionibus odientes ceteros et condemnantes.
Respondeo dicendum quod, sicut Tullius dicit, suspicio importat
opinionem mali quando ex levibus indiciis procedit. Et contingit ex
tribus. Uno quidem modo, ex hoc quod aliquis in seipso malus est, et
ex hoc ipso, quasi conscius suae malitiae, faciliter de aliis malum
opinatur, secundum illud Eccle. X, in via stultus ambulans, cum
ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. Alio modo provenit ex hoc
quod aliquis male afficitur ad alterum. Cum enim aliquis contemnit vel
odit aliquem, aut irascitur vel invidet ei, ex levibus signis opinatur
mala de ipso, quia unusquisque faciliter credit quod appetit. Tertio
modo provenit ex longa experientia, unde philosophus dicit, in II
Rhet., quod senes sunt maxime suspiciosi, quia multoties experti
sunt aliorum defectus. Primae autem duae suspicionis causae manifeste
pertinent ad perversitatem affectus. Tertia vero causa diminuit
rationem suspicionis, inquantum experientia ad certitudinem proficit,
quae est contra rationem suspicionis. Et ideo suspicio vitium quoddam
importat, et quanto magis procedit suspicio, tanto magis est
vitiosum. Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus
est ut homo ex levibus indiciis de bonitate alicuius dubitare incipiat.
Et hoc est veniale et leve peccatum, pertinet enim ad tentationem
humanam, sine qua vita ista non ducitur, ut habetur in Glossa super
illud I ad Cor. IV, nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus
est cum aliquis pro certo malitiam alterius aestimat ex levibus
indiciis. Et hoc, si sit de aliquo gravi, est peccatum mortale,
inquantum non est sine contemptu proximi, unde Glossa ibidem subdit,
etsi ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia
tamen, idest definitivas firmasque sententias, continere debemus.
Tertius gradus est cum aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem
condemnandum. Et hoc directe ad iniustitiam pertinet. Unde est
peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod in humanis actibus invenitur aliqua
certitudo, non quidem sicut in demonstrativis, sed secundum quod
convenit tali materiae, puta cum aliquid per idoneos testes probatur.
Ad secundum dicendum quod ex hoc ipso quod aliquis malam opinionem
habet de alio sine causa sufficienti, indebite contemnit ipsum. Et
ideo iniuriatur ei.
Ad tertium dicendum quod quia iustitia et iniustitia est circa
exteriores operationes, ut dictum est, tunc iudicium suspiciosum
directe ad iniustitiam pertinet quando ad actum exteriorem procedit.
Et tunc est peccatum mortale, ut dictum est. Iudicium autem interius
pertinet ad iustitiam secundum quod comparatur ad exterius iudicium ut
actus interior ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem,
et ira ad homicidium.
|
|