|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dubia non sint in
meliorem partem interpretanda. Iudicium enim magis esse debet de eo
quod ut in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit quod aliqui male
agant, quia stultorum infinitus est numerus, ut dicitur Eccle. I;
proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, ut dicitur
Gen. VIII. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum quam
in bonum.
2. Praeterea, Augustinus dicit quod ille pie et iuste vivit qui
rerum integer est aestimator, in neutram partem declinando. Sed ille
qui interpretatur in melius quod dubium est declinat in alteram partem.
Ergo hoc non est faciendum.
3. Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem, secundum
illud Iob IX, verebar omnia opera mea. Ergo videtur quod ea quae
sunt dubia circa proximos sint in peiorem partem interpretanda.
Sed contra est quod Rom. XIV, super illud, qui non manducat
manducantem non iudicet, dicit Glossa, dubia in meliorem partem sunt
interpretanda.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ex hoc ipso quod aliquis
habet malam opinionem de alio absque sufficienti causa, iniuriatur ei
et contemnit ipsum. Nullus autem debet alium contemnere, vel
nocumentum quodcumque inferre, absque causa cogente. Et ideo ubi non
apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum ut bonum
habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est.
Ad primum ergo dicendum quod potest contingere quod ille qui in
meliorem partem interpretatur, frequentius fallitur. Sed melius est
quod aliquis frequenter fallatur habens bonam opinionem de aliquo malo
homine, quam quod rarius fallatur habens malam opinionem de aliquo
bono, quia ex hoc fit iniuria alicui, non autem ex primo.
Ad secundum dicendum quod aliud est iudicare de rebus, et aliud de
hominibus. In iudicio enim quo de rebus iudicamus non attenditur bonum
vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui nihil nocet
qualitercumque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum
iudicantis si vere iudicet, vel malum si falso; quia verum est bonum
intellectus, falsum autem est malum ipsius, ut dicitur in VI
Ethic. Et ideo unusquisque debet niti ad hoc quod de rebus iudicet
secundum quod sunt. Sed in iudicio quo iudicamus de hominibus
praecipue attenditur bonum et malum ex parte eius de quo iudicatur, qui
in hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, et contemptibilis
si iudicetur malus. Et ideo ad hoc potius tendere debemus in tali
iudicio quod hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in
contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti, falsum iudicium quo
bene iudicat de alio non pertinet ad malum intellectus ipsius, sicut
nec ad eius perfectionem pertinet secundum se cognoscere veritatem
singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonum affectum.
Ad tertium dicendum quod interpretari aliquid in deteriorem vel
meliorem partem contingit dupliciter. Uno modo, per quandam
suppositionem. Et sic, cum debemus aliquibus malis adhibere
remedium, sive nostris sive alienis, expedit ad hoc ut securius
remedium apponatur, quod supponatur id quod deterius est, quia
remedium quod est efficax contra maius malum, multo magis est efficax
contra minus malum. Alio modo interpretamur aliquid in bonum vel malum
definiendo sive determinando. Et sic in rerum iudicio debet aliquis
niti ad hoc ut interpretetur unumquodque secundum quod est, in iudicio
autem personarum, ut interpretetur in melius, sicut dictum est.
|
|