|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit semper secundum
leges scriptas iudicandum. Semper enim vitandum est iniustum
iudicium. Sed quandoque leges scriptae iniustitiam continent,
secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas, et
scribentes iniustitias scripserunt. Ergo non semper est secundum leges
scriptas iudicandum.
2. Praeterea, iudicium oportet esse de singularibus eventibus. Sed
nulla lex scripta potest omnes singulares eventus comprehendere, ut
patet per philosophum, in V Ethic. Ergo videtur quod non semper sit
secundum leges scriptas iudicandum.
3. Praeterea, lex ad hoc scribitur ut sententia legislatoris
manifestetur. Sed quandoque contingit quod si ipse lator legis
praesens esset, aliter iudicaret. Ergo non est semper secundum legem
scriptam iudicandum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de vera Relig., in
istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent cum eas
instituerint, tamen cum fuerint institutae et firmatae, non licebit
iudicibus de ipsis iudicare, sed secundum ipsas.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iudicium nihil est aliud
nisi quaedam definitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit
autem aliquid iustum dupliciter, uno modo, ex ipsa natura rei, quod
dicitur ius naturale; alio modo, ex quodam condicto inter homines,
quod dicitur ius positivum, ut supra habitum est. Leges autem
scribuntur ad utriusque iuris declarationem, aliter tamen et aliter.
Nam legis Scriptura ius quidem naturale continet, sed non instituit,
non enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positivum
Scriptura legis et continet et instituit, dans ei auctoritatis robur.
Et ideo necesse est quod iudicium fiat secundum legis Scripturam,
alioquin iudicium deficeret vel a iusto naturali, vel a iusto
positivo.
Ad primum ergo dicendum quod lex scripta, sicut non dat robur iuri
naturali, ita nec potest eius robur minuere vel auferre, quia nec
voluntas hominis potest immutare naturam. Et ideo si Scriptura legis
contineat aliquid contra ius naturale, iniusta est, nec habet vim
obligandi, ibi enim ius positivum locum habet ubi quantum ad ius
naturale nihil differt utrum sic vel aliter fiat, sicut supra habitum
est. Et ideo nec tales Scripturae leges dicuntur, sed potius legis
corruptiones, ut supra dictum est. Et ideo secundum eas non est
iudicandum.
Ad secundum dicendum quod sicut leges iniquae secundum se contrariantur
iuri naturali, vel semper vel ut in pluribus; ita etiam leges quae
sunt recte positae in aliquibus casibus deficiunt, in quibus si
servarentur, esset contra ius naturale. Et ideo in talibus non est
secundum litteram legis iudicandum, sed recurrendum ad aequitatem,
quam intendit legislator. Unde iurisperitus dicit, nulla ratio iuris
aut aequitatis benignitas patitur ut quae salubriter pro utilitate
hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum
commodum producamus ad severitatem. Et in talibus etiam legislator
aliter iudicaret, et, si considerasset, lege determinasset.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
|
|