|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod iudicium per usurpationem
non reddatur perversum. Iustitia enim est quaedam rectitudo in
agendis. Sed nihil deperit veritati a quocumque dicatur, sed a
quocumque est accipienda. Ergo etiam nihil deperit iustitiae, a
quocumque iustum determinetur, quod pertinet ad rationem iudicii.
2. Praeterea, peccata punire ad iudicium pertinet. Sed aliqui
laudabiliter leguntur peccata punisse qui tamen auctoritatem non
habebant super illos quos puniebant, sicut Moyses occidendo
Aegyptium, ut habetur Exod. II; et Phinees, filius Eleazari,
Zambri, filium Salomi, ut legitur Num. XXV, et reputatum est
ei ad iustitiam, ut dicitur in Psalm. Ergo usurpatio iudicii non
pertinet ad iniustitiam.
3. Praeterea, potestas spiritualis distinguitur a temporali. Sed
quandoque praelati habentes spiritualem potestatem intromittunt se de
his quae pertinent ad potestatem saecularem. Ergo usurpatum iudicium
non est illicitum.
4. Praeterea, sicut ad recte iudicandum requiritur auctoritas, ita
etiam et iustitia iudicantis et scientia, ut ex supradictis patet.
Sed non dicitur iudicium esse iniustum si aliquis iudicet non habens
habitum iustitiae, vel non habens scientiam iuris. Ergo neque etiam
iudicium usurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit
iniustum.
Sed contra est quod dicitur Rom. XIV, tu quis es, qui iudicas
alienum servum?
Respondeo dicendum quod, cum iudicium sit ferendum secundum leges
scriptas, ut dictum est, ille qui iudicium fert legis dictum
quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium.
Cum autem eiusdem auctoritatis sit legem interpretari et legem
condere, sicut lex condi non potest nisi publica auctoritate, ita nec
iudicium ferri potest nisi publica auctoritate, quae quidem se extendit
ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustum esset ut
aliquis constringeret alium ad legem servandam quae non esset publica
auctoritate sancita, ita etiam iniustum est si aliquis aliquem
compellat ferre iudicium quod publica auctoritate non fertur.
Ad primum ergo dicendum quod pronuntiatio veritatis non importat
compulsionem ad hoc quod suscipiatur, sed liberum est unicuique eam
recipere vel non recipere prout vult. Sed iudicium importat quandam
impulsionem. Et ideo iniustum est quod aliquis iudicetur ab eo qui
publicam auctoritatem non habet.
Ad secundum dicendum quod Moyses videtur Aegyptium occidisse quasi ex
inspiratione divina auctoritatem adeptus, ut videtur per hoc quod
dicitur Act. VII, quod, percusso Aegyptio, aestimabat Moyses
intelligere fratres suos quoniam dominus per manum ipsius daret salutem
Israel. Vel potest dici quod Moyses occidit Aegyptium defendendo
eum qui iniuriam patiebatur cum moderamine inculpatae tutelae. Unde
Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod qui non repellit iniuriam
a socio cum potest, tam est in vitio quam ille qui facit; et inducit
exemplum Moysi. Vel potest dici, sicut dicit Augustinus, in
quaestionibus Exod., quod sicut terra, ante utilia semina, herbarum
inutilium fertilitate laudatur; sic illud Moysi factum vitiosum quidem
fuit, sed magnae fertilitatis signum gerebat, inquantum scilicet erat
signum virtutis eius qua populum liberaturus erat. De Phinee autem
dicendum est quod ex inspiratione divina, zelo Dei commotus, hoc
fecit. Vel quia, licet nondum esset summus sacerdos, erat tamen
filius summi sacerdotis, et ad eum hoc iudicium pertinebat, sicut et
ad alios iudices, quibus hoc erat praeceptum.
Ad tertium dicendum quod potestas saecularis subditur spirituali sicut
corpus animae. Et ideo non est usurpatum iudicium si spiritualis
praelatus se intromittat de temporalibus quantum ad ea in quibus
subditur ei saecularis potestas, vel quae ei a saeculari potestate
relinquuntur.
Ad quartum dicendum quod habitus scientiae et iustitiae sunt
perfectiones singularis personae, et ideo per eorum defectum non
dicitur usurpatum iudicium, sicut per defectum publicae auctoritatis,
ex qua iudicium vim coactivam habet.
|
|