|
Deinde considerandum est de partibus iustitiae. Et primo, de
partibus subiectivis, quae sunt species iustitiae, scilicet
distributiva et commutativa; secundo, de partibus quasi integralibus;
tertio, de partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus
adiunctis. Circa primum occurrit duplex consideratio, prima, de
ipsis iustitiae partibus; secunda, de vitiis oppositis. Et quia
restitutio videtur esse actus commutativae iustitiae, primo
considerandum est de distinctione iustitiae commutativae et
distributivae, secundo, de restitutione. Circa primum quaeruntur
quatuor. Primo, utrum sint duae species iustitiae, iustitia
distributiva et commutativa. Secundo, utrum eodem modo in eis medium
accipiatur. Tertio, utrum sit earum uniformis vel multiplex materia.
Quarto, utrum secundum aliquam earum specierum iustum sit idem quod
contrapassum.
|
|