|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur
duae species iustitiae, iustitia distributiva et commutativa. Non
enim potest esse iustitiae species quod multitudini nocet, cum iustitia
ad bonum commune ordinetur. Sed distribuere bona communia in multos
nocet bono communi multitudinis, tum quia exhauriuntur opes communes;
tum etiam quia mores hominum corrumpuntur; dicit enim Tullius, in
libro de Offic., fit deterior qui accipit, et ad idem semper
expectandum paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam
iustitiae speciem.
2. Praeterea, iustitiae actus est reddere unicuique quod suum est,
ut supra habitum est. Sed in distributione non redditur alicui quod
suum erat, sed de novo appropriatur sibi id quod erat commune. Ergo
hoc ad iustitiam non pertinet.
3. Praeterea, iustitia non solum est in principe, sed etiam in
subiectis, ut supra habitum est. Sed distribuere semper pertinet ad
principem. Ergo distributiva non pertinet ad iustitiam.
4. Praeterea, distributivum iustum est bonorum communium, ut
dicitur in V Ethic. sed communia pertinent ad iustitiam legalem.
Ergo iustitia distributiva non est species iustitiae particularis, sed
iustitiae legalis.
5. Praeterea, unum et multa non diversificant speciem virtutis.
Sed iustitia commutativa consistit in hoc quod aliquid redditur uni;
iustitia vero distributiva in hoc quod aliquid datur multis. Ergo non
sunt diversae species iustitiae.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., ponit duas partes
iustitiae, et dicit quod una est directiva in distributionibus, alia
in commutationibus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, iustitia particularis
ordinatur ad aliquam privatam personam, quae comparatur ad communitatem
sicut pars ad totum. Potest autem ad aliquam partem duplex ordo
attendi. Unus quidem partis ad partem, cui similis est ordo unius
privatae personae ad aliam. Et hunc ordinem dirigit commutativa
iustitia, quae consistit in his quae mutuo fiunt inter duas personas ad
invicem. Alius ordo attenditur totius ad partes, et huic ordini
assimilatur ordo eius quod est commune ad singulas personas. Quem
quidem ordinem dirigit iustitia distributiva, quae est distributiva
communium secundum proportionalitatem. Et ideo duae sunt iustitiae
species, scilicet commutativa et distributiva.
Ad primum ergo dicendum quod sicut in largitionibus privatarum
personarum commendatur moderatio, effusio vero culpatur; ita etiam in
distributione communium bonorum est moderatio servanda, in quo dirigit
iustitia distributiva.
Ad secundum dicendum quod sicut pars et totum quodammodo sunt idem,
ita id quod est totius quodammodo est partis. Et ita cum ex bonis
communibus aliquid in singulos distribuitur, quilibet aliquo modo
recipit quod suum est.
Ad tertium dicendum quod actus distributionis quae est communium
bonorum pertinet solum ad praesidentem communibus bonis, sed tamen
iustitia distributiva est et in subditis, quibus distribuitur,
inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quamvis etiam
distributio quandoque fiat bonorum communium non quidem civitati, sed
uni familiae, quorum distributio fieri potest auctoritate alicuius
privatae personae.
Ad quartum dicendum quod motus accipiunt speciem a termino ad quem.
Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea quae sunt privatarum
personarum in bonum commune, sed ordinare e converso bonum commune ad
personas particulares per distributionem est iustitiae particularis.
Ad quintum dicendum quod iustitia distributiva et commutativa non solum
distinguuntur secundum unum et multa, sed secundum diversam rationem
debiti, alio enim modo debetur alicui id quod est commune, alio modo
id quod est proprium.
|
|