|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod medium eodem modo
accipiatur in iustitia distributiva et commutativa. Utraque enim sub
iustitia particulari continetur, ut dictum est. Sed in omnibus
temperantiae vel fortitudinis partibus accipitur uno modo medium. Ergo
etiam eodem modo est accipiendum medium in iustitia distributiva et
commutativa.
2. Praeterea, forma virtutis moralis in medio consistit quod
secundum rationem determinatur. Cum ergo unius virtutis sit una
forma, videtur quod in utraque sit eodem modo medium accipiendum.
3. Praeterea, in iustitia distributiva accipitur medium attendendo
diversam dignitatem personarum. Sed dignitas personarum attenditur
etiam in commutativa iustitia, sicut in punitionibus, plus enim
punitur qui percussit principem quam qui percussit privatam personam.
Ergo eodem modo accipitur medium in utraque iustitia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod in
iustitia distributiva accipitur medium secundum geometricam
proportionalitatem, in commutativa autem secundum arithmeticam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in distributiva iustitia
datur aliquid alicui privatae personae inquantum id quod est totius est
debitum parti. Quod quidem tanto maius est quanto ipsa pars maiorem
principalitatem habet in toto. Et ideo in distributiva iustitia tanto
plus alicui de bonis communibus datur quanto illa persona maiorem
principalitatem habet in communitate. Quae quidem principalitas in
aristocratica communitate attenditur secundum virtutem, in oligarchica
secundum divitias, in democratica secundum libertatem, et in aliis
aliter. Et ideo in iustitia distributiva non accipitur medium secundum
aequalitatem rei ad rem, sed secundum proportionem rerum ad personas,
ut scilicet, sicut una persona excedit aliam, ita etiam res quae datur
uni personae excedit rem quae datur alii. Et ideo dicit philosophus
quod tale medium est secundum geometricam proportionalitatem, in qua
attenditur aequale non secundum quantitatem, sed secundum
proportionem. Sicut si dicamus quod sicut se habent sex ad quatuor,
ita se habent tria ad duo, quia utrobique est sesquialtera proportio,
in qua maius habet totum minus et mediam partem eius, non autem est
aequalitas excessus secundum quantitatem, quia sex excedunt quatuor in
duobus, tria vero excedunt duo in uno. Sed in commutationibus
redditur aliquid alicui singulari personae propter rem eius quae accepta
est, ut maxime patet in emptione et venditione, in quibus primo
invenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adaequare rem rei, ut
quanto iste plus habet quam suum sit de eo quod est alterius, tantundem
restituat ei cuius est. Et sic fit aequalitas secundum arithmeticam
medietatem, quae attenditur secundum parem quantitatis excessum, sicut
quinque est medium inter sex et quatuor, in unitate enim excedit et
exceditur. Si ergo a principio uterque habebat quinque, et unus eorum
accepit unum de eo quod est alterius; unus, scilicet accipiens,
habebit sex, et alii relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si
uterque reducatur ad medium, ut accipiatur unum ab eo qui habet sex,
et detur ei qui habet quatuor, sic enim uterque habebit quinque, quod
est medium.
Ad primum ergo dicendum quod in aliis virtutibus moralibus accipitur
medium secundum rationem, et non secundum rem. Sed in iustitia
accipitur medium rei, et ideo secundum diversitatem rerum diversimode
medium accipitur.
Ad secundum dicendum quod generalis forma iustitiae est aequalitas, in
qua convenit iustitia distributiva cum commutativa. In una tamen
invenitur aequalitas secundum proportionalitatem geometricam, in alia
secundum arithmeticam.
Ad tertium dicendum quod in actionibus et passionibus conditio personae
facit ad quantitatem rei, maior enim est iniuria si percutiatur
princeps quam si percutiatur privata persona. Et ita conditio personae
in distributiva iustitia attenditur secundum se, in commutativa autem
secundum quod per hoc diversificatur res.
|
|