|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod materia utriusque
iustitiae non sit diversa. Diversitas enim materiae facit diversitatem
virtutis, ut patet in temperantia et fortitudine. Si igitur
distributivae iustitiae et commutativae sit diversa materia, videtur
quod non contineantur sub una virtute, scilicet sub iustitia.
2. Praeterea, distributio, quae pertinet ad distributivam
iustitiam, est pecuniae vel honoris vel aliorum quaecumque dispertiri
possunt inter eos qui communitate communicant; ut dicitur in V
Ethic. Quorum etiam est commutatio inter personas ad invicem, quae
pertinet ad commutativam iustitiam. Ergo non est diversa materia
distributivae et commutativae iustitiae.
3. Praeterea, si sit alia materia distributivae iustitiae et alia
materia commutativae propter hoc quod differunt specie, ubi non erit
differentia speciei, non debebit esse materiae diversitas. Sed
philosophus ponit unam speciem commutativae iustitiae, quae tamen habet
multiplicem materiam. Non ergo videtur esse multiplex materia harum
specierum.
In contrarium est quod dicitur in V Ethic., quod una species
iustitiae est directiva in distributionibus, alia in commutationibus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iustitia est circa
quasdam operationes exteriores, scilicet distributionem et
commutationem, quae quidem sunt usus quorundam exteriorum, vel rerum
vel personarum vel etiam operum, rerum quidem, sicut cum aliquis vel
aufert vel restituit alteri suam rem; personarum autem, sicut cum
aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, puta percutiendo vel
conviciando, aut etiam cum reverentiam exhibet; operum autem, sicut
cum quis iuste ab alio exigit vel alteri reddit aliquod opus. Si
igitur accipiamus ut materiam utriusque iustitiae ea quorum operationes
sunt usus, eadem est materia distributivae et commutativae iustitiae,
nam et res distribui possunt a communi in singulos, et commutari de uno
in alium; et etiam est quaedam distributio laboriosorum operum, et
recompensatio. Si autem accipiamus ut materiam utriusque iustitiae
actiones ipsas principales quibus utimur personis, rebus et operibus,
sic invenitur utrobique alia materia. Nam distributiva iustitia est
directiva distributionis, commutativa vero iustitia est directiva
commutationum quae attendi possunt inter duas personas. Quarum quaedam
sunt involuntariae; quaedam vero voluntariae. Involuntariae quidem,
quando aliquis utitur re alterius vel persona vel opere, eo invito.
Quod quidem contingit quandoque occulte per fraudem; quandoque etiam
manifeste per violentiam. Utrumque autem contingit aut in rem aut in
personam propriam, aut in personam coniunctam. In rem quidem, si
occulte unus rem alterius accipiat, vocatur furtum; si autem
manifeste, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum
ad ipsam consistentiam personae; vel quantum ad dignitatem ipsius. Si
autem quantum ad consistentiam personae, sic laeditur aliquis occulte
per dolosam occisionem seu percussionem, et per veneni exhibitionem;
manifeste autem per occisionem manifestam, aut per incarcerationem aut
verberationem seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem
personae, laeditur aliquis occulte quidem per falsa testimonia seu
detractiones, quibus aliquis aufert famam suam, et per alia
huiusmodi; manifeste autem per accusationem in iudicio, seu per
convicii illationem. Quantum autem ad personam coniunctam, laeditur
aliquis in uxore, ut in pluribus occulte, per adulterium; in servo
autem, cum aliquis servum seducit, ut a domino discedat; et haec
etiam manifeste fieri possunt. Et eadem ratio est de aliis personis
coniunctis, in quas etiam possunt omnibus modis iniuriae committi sicut
et in personam principalem. Sed adulterium et servi seductio sunt
proprie iniuriae circa has personas, tamen, quia servus est possessio
quaedam, hoc refertur ad furtum. Voluntariae autem commutationes
dicuntur quando aliquis voluntarie transfert rem suam in alterum. Et
si quidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque debito,
sicut in donatione, non est actus iustitiae, sed liberalitatis.
Intantum autem ad iustitiam voluntaria translatio pertinet inquantum
est ibi aliquid de ratione debiti. Quod quidem contingit tripliciter.
Uno modo, quando aliquis transfert simpliciter rem suam in alterum pro
recompensatione alterius rei, sicut accidit in venditione et emptione.
Secundo modo, quando aliquis tradit rem suam alteri concedens ei usum
rei cum debito recuperandi rem. Et si quidem gratis concedit usum
rei, vocatur ususfructus in rebus quae aliquid fructificant; vel
simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus quae non fructificant,
sicut sunt denarii, vasa et huiusmodi. Si vero nec ipse usus gratis
conceditur, vocatur locatio et conductio. Tertio modo aliquis tradit
rem suam ut recuperandam, non ratione usus, sed vel ratione
conservationis, sicut in deposito; vel ratione obligationis, sicut
cum quis rem suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet.
In omnibus autem huiusmodi actionibus, sive voluntariis sive
involuntariis, est eadem ratio accipiendi medium secundum aequalitatem
recompensationis. Et ideo omnes istae actiones ad unam speciem
iustitiae pertinent, scilicet ad commutativam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|