|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustum sit simpliciter
idem quod contrapassum. Iudicium enim divinum est simpliciter iustum.
Sed haec est forma divini iudicii, ut secundum quod aliquis fecit,
patiatur, secundum illud Matth. VII, in quo iudicio
iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis. Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.
2. Praeterea, in utraque iustitiae specie datur aliquid alicui
secundum quandam aequalitatem, in respectu quidem ad dignitatem
personae in iustitia distributiva, quae quidem personae dignitas maxime
videtur attendi secundum opera quibus aliquis communitati servivit; in
respectu autem ad rem in qua quis damnificatus est, in iustitia
commutativa. Secundum autem utramque aequalitatem aliquis
contrapatitur secundum quod fecit. Ergo videtur quod iustum
simpliciter sit idem quod contrapassum.
3. Praeterea, maxime videtur quod non oporteat aliquem contrapati
secundum quod fecit, propter differentiam voluntarii et involuntarii,
qui enim involuntarie fecit iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium
et involuntarium, quae accipiuntur ex parte nostra, non diversificant
medium iustitiae, quod est medium rei et non quoad nos. Ergo iustum
simpliciter idem esse videtur quod contrapassum.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., probat non quodlibet
iustum esse contrapassum.
Respondeo dicendum quod hoc quod dicitur contrapassum importat aequalem
recompensationem passionis ad actionem praecedentem. Quod quidem
propriissime dicitur in passionibus iniuriosis quibus aliquis personam
proximi laedit, puta, si percutit, quod repercutiatur. Et hoc
quidem iustum determinatur in lege, Exod. XXI, reddet animam pro
anima, oculum pro oculo, et cetera. Et quia etiam auferre rem
alterius est quoddam facere, ideo secundario etiam in his dicitur
contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua
ipse etiam damnificatur. Et hoc etiam iustum continetur in lege,
Exod. XXII, si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit
vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves
pro una ove. Tertio vero transfertur nomen contrapassi ad voluntarias
commutationes, in quibus utrinque est actio et passio, sed voluntarium
diminuit de ratione passionis, ut dictum est. In omnibus autem his
debet fieri, secundum rationem iustitiae commutativae, recompensatio
secundum aequalitatem, ut scilicet passio recompensata sit aequalis
actioni. Non autem semper esset aequalis si idem specie aliquis
pateretur quod fecit. Nam primo quidem, cum quis iniuriose laedat
alterius personam maiorem, maior est actio quam passio eiusdem speciei
quam ipse pateretur. Et ideo ille qui percutit principem non solum
repercutitur, sed multo gravius punitur. Similiter etiam cum quis
aliquem involuntarium in re sua damnificat, maior est actio quam esset
passio si sibi sola res illa auferretur, quia ipse qui damnificavit
alium, in re sua nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc quod
multiplicius restituat, quia etiam non solum damnificavit personam
privatam, sed rempublicam, eius tutelae securitatem infringendo.
Similiter etiam nec in commutationibus voluntariis semper esset
aequalis passio si aliquis daret rem suam, accipiens rem alterius,
quia forte res alterius est multo maior quam sua. Et ideo oportet
secundum quandam proportionatam commensurationem adaequare passionem
actioni in commutationibus, ad quod inventa sunt numismata. Et sic
contrapassum est commutativum iustum. In distributiva autem iustitia
locum non habet. Quia in distributiva iustitia non attenditur
aequalitas secundum proportionem rei ad rem, vel passionis ad
actionem, unde dicitur contrapassum, sed secundum proportionalitatem
rerum ad personas, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod illa forma divini iudicii attenditur
secundum rationem commutativae iustitiae, prout scilicet recompensat
praemia meritis et supplicia peccatis.
Ad secundum dicendum quod si alicui qui communitati servisset
retribueretur aliquid pro servitio impenso, non esset hoc distributivae
iustitiae, sed commutativae. In distributiva enim iustitia non
attenditur aequalitas eius quod quis accipit ad id quod ipse impendit,
sed ad id quod alius accipit, secundum modum utriusque personae.
Ad tertium dicendum quod quando actio iniuriosa est voluntaria,
excedit iniuria, et sic accipitur ut maior res. Unde oportet maiorem
poenam ei recompensari non secundum differentiam quoad nos, sed
secundum differentiam rei.
|
|