|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod restitutio non sit actus
iustitiae commutativae. Iustitia enim respicit rationem debiti. Sed
sicut donatio potest esse eius quod non debetur, ita etiam et
restitutio. Ergo restitutio non est actus alicuius partis iustitiae.
2. Praeterea, illud quod iam transiit et non est, restitui non
potest. Sed iustitia et iniustitia sunt circa quasdam actiones et
passiones, quae non manent, sed transeunt. Ergo restitutio non
videtur esse actus alicuius partis iustitiae.
3. Praeterea, restitutio est quasi quaedam recompensatio eius quod
subtractum est. Sed aliquid potest homini subtrahi non solum in
commutatione, sed etiam in distributione, puta cum aliquis distribuens
minus dat alicui quam debeat habere. Ergo restitutio non magis est
actus commutativae iustitiae quam distributivae.
Sed contra, restitutio ablationi opponitur. Sed ablatio rei alienae
est actus iniustitiae circa commutationes. Ergo restitutio eius est
actus iustitiae quae est in commutationibus directiva.
Respondeo dicendum quod restituere nihil aliud esse videtur quam
iterato aliquem statuere in possessionem vel dominium rei suae. Et ita
in restitutione attenditur aequalitas iustitiae secundum
recompensationem rei ad rem, quae pertinet ad iustitiam commutativam.
Et ideo restitutio est actus commutativae iustitiae, quando scilicet
res unius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo vel
deposito; vel contra voluntatem eius, sicut in rapina vel furto.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod alteri non debetur non est,
proprie loquendo, eius, etsi aliquando eius fuerit. Et ideo magis
videtur esse nova donatio quam restitutio cum quis alteri reddit quod ei
non debet. Habet tamen aliquam similitudinem restitutionis, quia res
materialiter est eadem. Non tamen est eadem secundum formalem rationem
quam respicit iustitia, quod est esse suum alicuius. Unde nec proprie
restitutio dicitur.
Ad secundum dicendum quod nomen restitutionis, inquantum importat
iterationem quandam, supponit rei identitatem. Et ideo secundum
primam impositionem nominis, restitutio videtur locum habere praecipue
in rebus exterioribus, quae manentes eaedem et secundum substantiam et
secundum ius dominii, ab uno possunt ad alium devenire. Sed sicut ab
huiusmodi rebus nomen commutationis translatum est ad actiones vel
passiones quae pertinent ad reverentiam vel iniuriam alicuius personae,
seu nocumentum vel profectum; ita etiam nomen restitutionis ad haec
derivatur quae, licet realiter non maneant, tamen manent in effectu,
vel corporali, puta cum ex percussione laeditur corpus; vel qui est in
opinione hominum, sicut cum aliquis verbo opprobrioso remanet homo
infamatus, vel etiam minoratus in suo honore.
Ad tertium dicendum quod recompensatio quam facit distribuens ei cui
dedit minus quam debuit, fit secundum comparationem rei ad rem, ut si
quanto minus habuit quam debuit, tanto plus ei detur. Et ideo iam
pertinet ad iustitiam commutativam.
|
|