|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium ad
salutem quod fiat restitutio eius quod ablatum est. Quod enim est
impossibile non est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile
est restituere id quod est ablatum, puta cum aliquis abstulit alicui
membrum vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate salutis quod
aliquis restituat quod alteri abstulit.
2. Praeterea, committere aliquod peccatum non est de necessitate
salutis, quia sic homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod
aufertur non potest restitui sine peccato, puta cum aliquis alicui
famam abstulit verum dicendo. Ergo restituere ablatum non est de
necessitate salutis.
3. Praeterea, quod factum est non potest fieri ut factum non
fuerit. Sed aliquando alicui aufertur honor suae personae ex hoc ipso
quod passus est aliquo iniuste eum vituperante. Ergo non potest sibi
restitui quod ablatum est. Et ita non est de necessitate salutis
restituere ablatum.
4. Praeterea, ille qui impedit aliquem ab aliquo bono consequendo
videtur ei auferre, quia quod modicum deest, quasi nihil deesse
videtur, ut philosophus dicit, in II Physic. Sed cum aliquis
impedit aliquem ne consequatur praebendam vel aliquid huiusmodi, non
videtur quod teneatur ei ad restitutionem praebendae, quia quandoque
non posset. Non ergo restituere ablatum est de necessitate salutis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, non dimittitur peccatum, nisi
restituatur ablatum.
Respondeo dicendum quod restitutio, sicut dictum est, est actus
iustitiae commutativae, quae in quadam aequalitate consistit. Et ideo
restituere importat redditionem illius rei quae iniuste ablata est, sic
enim per iteratam eius exhibitionem aequalitas reparatur. Si vero
iuste ablatum sit, inaequalitas erit ut ei restituatur, quia iustitia
in aequalitate consistit. Cum igitur servare iustitiam sit de
necessitate salutis, consequens est quod restituere id quod iniuste
ablatum est alicui, sit de necessitate salutis.
Ad primum ergo dicendum quod in quibus non potest recompensari
aequivalens, sufficit quod recompensetur quod possibile est, sicut
patet de honoribus qui sunt ad Deum et ad parentes, ut philosophus
dicit, in VIII Ethic. Et ideo quando id quod est ablatum non est
restituibile per aliquid aequale, debet fieri recompensatio qualis
possibilis est. Puta, cum aliquis alicui abstulit membrum, debet ei
recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata
conditione utriusque personae, secundum arbitrium probi viri.
Ad secundum dicendum quod aliquis potest alicui famam tripliciter
auferre. Uno modo, verum dicendo et iuste, puta cum aliquis crimen
alicuius prodit ordine debito servato. Et tunc non tenetur ad
restitutionem famae. Alio modo, falsum dicendo et iniuste. Et tunc
tenetur restituere famam confitendo se falsum dixisse. Tertio modo,
verum dicendo sed iniuste, puta cum aliquis prodit crimen alterius
contra ordinem debitum. Et tunc tenetur ad restitutionem famae quantum
potest, sine mendacio tamen, utpote quod dicat se male dixisse, vel
quod iniuste eum diffamaverit. Vel, si non possit famam restituere,
debet ei aliter recompensare, sicut et in aliis dictum est.
Ad tertium dicendum quod actio contumeliam inferentis non potest fieri
ut non fuerit. Potest tamen fieri ut eius effectus, scilicet
diminutio dignitatis personae in opinione hominum, reparetur per
exhibitionem reverentiae.
Ad quartum dicendum quod aliquis potest impedire aliquem ne habeat
praebendam, multipliciter. Uno modo, iuste, puta si, intendens
honorem Dei vel utilitatem Ecclesiae, procuret quod detur alicui
personae digniori. Et tunc nullo modo tenetur ad restitutionem vel ad
aliquam recompensationem faciendam. Alio modo, iniuste, puta si
intendat eius nocumentum quem impedit, propter odium vel vindictam aut
aliquid huiusmodi. Et tunc, si impedit ne praebenda detur digno,
consulens quod non detur, antequam sit firmatum quod ei detur; tenetur
quidem ad aliquam recompensationem, pensatis conditionibus personarum
et negotii, secundum arbitrium sapientis; non tamen tenetur ad
aequale, quia ille nondum fuerat adeptus et poterat multipliciter
impediri. Si vero iam firmatum sit quod alicui detur praebenda, et
aliquis propter causam indebitam procuret quod revocetur, idem est ac
si iam habitam ei auferret. Et ideo tenetur ad restitutionem
aequalis, tamen secundum suam facultatem.
|
|