|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sufficiat restituere
simplum quod iniuste ablatum est. Dicitur enim Exod. XXII, si
quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit,
quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
Sed quilibet tenetur mandatum divinae legis observare. Ergo ille qui
furatur tenetur restituere quadruplum vel quintuplum.
2. Praeterea, ea quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta
sunt, ut dicitur ad Rom. XV. Sed Luc. XIX Zachaeus dicit ad
dominum, si quem defraudavi, reddo quadruplum. Ergo homo debet
restituere multiplicatum id quod iniuste accepit.
3. Praeterea, nulli potest iuste auferri id quod dare non debet.
Sed iudex iuste aufert ab eo qui furatus est plus quam furatus est,
pro emenda. Ergo homo debet illud solvere. Et ita non sufficit
reddere simplum.
Sed contra est quia restitutio reducit ad aequalitatem quod
inaequaliter ablatum est. Sed aliquis reddendo quod accepit simplum,
reducit ad aequalitatem. Ergo solum tenetur tantum restituere quantum
accepit.
Respondeo dicendum quod cum aliquis iniuste accipit rem alienam, duo
sunt ibi. Quorum unum est inaequalitas ex parte rei, quae quandoque
est sine iniustitia, ut patet in mutuis. Aliud autem est iniustitiae
culpa, quae potest esse etiam cum aequalitate rei, puta cum aliquis
intendat inferre violentiam sed non praevalet. Quantum ergo ad primum
adhibetur remedium per restitutionem, inquantum per eam aequalitas
reparatur, ad quod sufficit quod restituat tantum quantum habuit de
alieno. Sed quantum ad culpam adhibetur remedium per poenam, cuius
inflictio pertinet ad iudicem. Et ideo antequam sit condemnatus per
iudicium non tenetur plus restituere quam accepit, sed postquam
condemnatus est, tenetur poenam solvere.
Et per hoc patet responsio ad primum, quia lex illa determinativa est
poenae per iudicem infligendae. Et quamvis ad observantiam iudicialis
praecepti nullus teneatur post Christi adventum, ut supra habitum
est; potest tamen idem vel simile statui in lege humana, de qua erit
eadem ratio.
Ad secundum dicendum quod Zachaeus id dixit quasi supererogare
volens. Unde et praemiserat, ecce dimidium bonorum meorum do
pauperibus.
Ad tertium dicendum quod iudex, condemnando, iuste potest accipere
aliquid amplius, loco emendae, quod tamen, antequam condemnaretur,
non debebat.
|
|