|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis debeat
restituere quod non abstulit. Ille enim qui damnum alicui infert
tenetur damnum removere. Sed quandoque aliquis damnificat aliquem
ultra id quod accepit, puta cum aliquis effodit semina, damnificat eum
qui seminavit in tota messe futura; et sic videtur quod teneatur ad
eius restitutionem. Ergo aliquis tenetur ad restitutionem eius quod
non abstulit.
2. Praeterea, ille qui detinet pecuniam creditoris ultra terminum
praefixum videtur eum damnificare in toto eo quod lucrari de pecunia
posset. Quod tamen ipse non aufert. Ergo videtur quod aliquis
teneatur restituere quod non abstulit.
3. Praeterea, iustitia humana derivatur a iustitia divina. Sed
Deo debet aliquis restituere plus quam ab eo accepit, secundum illud
Matth. XXV, sciebas quod meto ubi non semino, et congrego ubi non
sparsi. Ergo iustum est ut etiam restituat homini aliquid quod non
accepit.
Sed contra est quod recompensatio ad iustitiam pertinet inquantum
aequalitatem facit. Sed si aliquis restitueret quod non accepit, hoc
non esset aequale. Ergo talis restitutio non est iustum quod fiat.
Respondeo dicendum quod quicumque damnificat aliquem videtur ei auferre
id in quo ipsum damnificat, damnum enim dicitur ex eo quod aliquis
minus habet quam debet habere, secundum philosophum, in V Ethic.
Et ideo homo tenetur ad restitutionem eius in quo aliquem
damnificavit. Sed aliquis damnificatur dupliciter. Uno modo, quia
aufertur ei id quod actu habebat. Et tale damnum semper est
restituendum secundum recompensationem aequalis, puta si aliquis
damnificet aliquem diruens domum eius, tenetur ad tantum quantum valet
domus. Alio modo damnificat aliquis aliquem impediendo ne adipiscatur
quod erat in via habendi. Et tale damnum non oportet recompensare ex
aequo. Quia minus est habere aliquid virtute quam habere actu. Qui
autem est in via adipiscendi aliquid habet illud solum secundum virtutem
vel potentiam. Et ideo si redderetur ei ut haberet hoc in actu,
restitueretur ei quod est ablatum non simplum, sed multiplicatum, quod
non est de necessitate restitutionis, ut dictum est. Tenetur tamen
aliquam recompensationem facere, secundum conditionem personarum et
negotiorum.
Et per hoc patet responsio ad primum et secundum. Nam ille qui semen
sparsit in agro nondum habet messem in actu, sed solum in virtute; et
similiter ille qui habet pecuniam nondum habet lucrum in actu, sed
solum virtute; et utrumque potest multipliciter impediri.
Ad tertium dicendum quod Deus nihil requirit ab homine nisi bonum quod
ipse in nobis seminavit. Et ideo verbum illud vel intelligitur
secundum pravam existimationem servi pigri, qui existimavit se ab alio
non accepisse. Vel intelligitur quantum ad hoc quod Deus requirit a
nobis fructus donorum, qui sunt et ab eo et a nobis, quamvis ipsa dona
a Deo sint sine nobis.
|
|