|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non oporteat
restitutionem facere semper ei a quo acceptum est aliquid. Nulli enim
debemus nocere. Sed aliquando esset in nocumentum hominis si
redderetur quod ab eo acceptum est; vel etiam in nocumentum aliorum,
puta si aliquis redderet gladium depositum furioso. Ergo non semper
est restituendum ei a quo acceptum est.
2. Praeterea, ille qui illicite aliquid dedit non meretur illud
recuperare. Sed quandoque aliquis illicite dat quod alius etiam
illicite accipit, sicut apparet in dante et recipiente aliquid
simoniace. Ergo non semper restituendum est ei a quo acceptum est.
3. Praeterea, nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque est
impossibile restituere ei a quo acceptum est, vel quia est mortuus,
vel quia nimis distat, vel quia est ignotus. Ergo non semper facienda
est restitutio ei a quo acceptum est.
4. Praeterea, magis debet homo recompensare ei a quo maius
beneficium accepit. Sed ab aliis personis homo plus accepit beneficii
quam ab illo qui mutuavit vel deposuit, sicut a parentibus. Ergo
magis subveniendum est quandoque alicui personae alteri quam
restituendum ei a quo est acceptum.
5. Praeterea, vanum est restituere illud quod ad manum restituentis
per restitutionem pervenit. Sed si praelatus iniuste aliquid
Ecclesiae subtraxit et ei restituat, ad manus eius deveniet, quia
ipse est rerum Ecclesiae conservator. Ergo non debet restituere
Ecclesiae a qua abstulit. Et sic non semper restituendum est ei a quo
est ablatum.
Sed contra est quod dicitur Rom. XIII, reddite omnibus debita,
cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal.
Respondeo dicendum quod per restitutionem fit reductio ad aequalitatem
commutativae iustitiae, quae consistit in rerum adaequatione, sicut
dictum est. Huiusmodi autem rerum adaequatio fieri non posset nisi ei
qui minus habet quam quod suum est, suppleretur quod deest. Et ad
hanc suppletionem faciendam necesse est ut ei fiat restitutio a quo
acceptum est.
Ad primum ergo dicendum quod quando res restituenda apparet esse
graviter noxia ei cui restitutio facienda est vel alteri, non ei debet
tunc restitui, quia restitutio ordinatur ad utilitatem eius cui
restituitur; omnia enim quae possidentur sub ratione utilis cadunt.
Nec tamen debet ille qui detinet rem alienam, sibi appropriare, sed
vel reservare ut congruo tempore restituat, vel etiam alibi tradere
tutius conservandam.
Ad secundum dicendum quod aliquis dupliciter aliquid illicite dat uno
modo, quia ipsa datio est illicita et contra legem, sicut patet in eo
qui simoniace aliquid dedit. Talis meretur amittere quod dedit, unde
non debet ei restitutio fieri de his. Et quia etiam ille qui accepit
contra legem accepit, non debet sibi retinere, sed debet in pios usus
convertere. Alio modo aliquis illicite dat quia propter rem illicitam
dat, licet ipsa datio non sit illicita, sicut cum quis dat meretrici
propter fornicationem. Unde et mulier potest sibi retinere quod ei
datum est, et si superflue aliquid per fraudem vel dolum extorsisset,
tenetur eidem restituere.
Ad tertium dicendum quod si ille cui debet fieri restitutio sit omnino
ignotus, debet homo restituere secundum quod potest, scilicet dando in
eleemosynas pro salute ipsius, sive sit mortuus sive sit vivus;
praemissa tamen diligenti inquisitione de persona eius cui est
restitutio facienda. Si vero sit mortuus ille cui est restitutio
facienda, debet restitui heredi eius, qui computatur quasi una persona
cum ipso. Si vero sit multum distans, debet sibi transmitti quod ei
debetur, et praecipue si sit res magni valoris, et possit commode
transmitti. Alioquin debet in aliquo loco tuto deponi ut pro eo
conservetur, et domino significari.
Ad quartum dicendum quod aliquis de hoc quod est sibi proprium debet
magis satisfacere parentibus vel his a quibus accepit maiora beneficia.
Non autem debet aliquis recompensare benefactori de alieno, quod
contingeret si quod debet uni alteri restitueret, nisi forte in casu
extremae necessitatis, in quo posset et deberet aliquis etiam auferre
aliena ut patri subveniret.
Ad quintum dicendum quod praelatus potest rem Ecclesiae surripere
tripliciter. Uno modo, si rem Ecclesiae non sibi deputatam, sed
alteri, sibi usurparet, puta si episcopus usurparet sibi rem
capituli. Et tunc planum est quod debet restituere ponendo in manus
eorum ad quos de iure pertinet. Alio modo, si rem Ecclesiae suae
custodiae deputatam in alterius dominium transferat, puta consanguinei
vel amici. Et tunc debet Ecclesiae restituere, et sub sua cura
habere ut ad successorem perveniat. Alio modo potest praelatus
surripere rem Ecclesiae solo animo, dum scilicet incipit habere animum
possidendi eam ut suam, et non nomine Ecclesiae. Et tunc debet
restituere talem animum deponendo.
|
|