|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non teneatur semper
restituere ille qui accepit. Per restitutionem enim reparatur
aequalitas iustitiae, quae consistit in hoc quod subtrahatur ei qui
plus habet et detur ei qui minus habet. Sed contingit quandoque quod
ille qui rem aliquam subtraxit alicui non habet eam, sed devenit ad
manus alterius. Ergo non tenetur ille restituere qui accepit, sed
alius qui rem habet.
2. Praeterea, nullus tenetur crimen suum detegere. Sed aliquando
aliquis restitutionem faciendo crimen suum detegit, ut patet in furto.
Ergo non semper tenetur ille qui abstulit restituere.
3. Praeterea, eiusdem rei non est multoties restitutio facienda.
Sed quandoque multi simul aliquam rem surripiunt et unus eorum eam
integre restituit. Ergo non semper ille qui accepit tenetur ad
restituendum.
Sed contra, ille qui peccavit tenetur satisfacere. Sed restitutio ad
satisfactionem pertinet. Ergo ille qui abstulit tenetur restituere.
Respondeo dicendum quod circa illum qui rem alienam accepit duo sunt
consideranda, scilicet ipsa res accepta, et ipsa acceptio. Ratione
autem rei tenetur eam restituere quandiu eam apud se habet, quia quod
habet ultra id quod suum est, debet ei subtrahi et dari ei cui deest,
secundum formam commutativae iustitiae. Sed ipsa acceptio rei alienae
potest tripliciter se habere. Quandoque enim est iniuriosa, scilicet
contra voluntatem existens eius qui est rei dominus, ut patet in furto
et rapina. Et tunc tenetur ad restitutionem non solum ratione rei,
sed etiam ratione iniuriosae actionis, etiam si res apud ipsum non
remaneat. Sicut enim qui percutit aliquem tenetur recompensare
iniuriam passo, quamvis nihil apud ipsum maneat; ita etiam qui furatur
vel rapit tenetur ad recompensationem damni illati, etiam si nihil inde
habeat; et ulterius pro iniuria illata debet puniri. Alio modo
aliquis accipit rem alterius in utilitatem suam absque iniuria, cum
voluntate scilicet eius cuius est res, sicut patet in mutuis. Et tunc
ille qui accepit tenetur ad restitutionem eius quod accepit non solum
ratione rei, sed etiam ratione acceptionis, etiam si rem amiserit,
tenetur enim recompensare ei qui gratiam fecit, quod non fiet si per
hoc damnum incurrat. Tertio modo aliquis accipit rem alterius absque
iniuria non pro sua utilitate, sicut patet in depositis. Et ideo ille
qui sic accepit in nullo tenetur ratione acceptionis, quinimmo
accipiendo impendit obsequium, tenetur autem ratione rei. Et propter
hoc, si ei subtrahatur res absque sua culpa, non tenetur ad
restitutionem. Secus autem esset si cum magna sua culpa rem depositam
amitteret.
Ad primum ergo dicendum quod restitutio non ordinatur principaliter ad
hoc quod ille qui plus habet quam debet, habere desinat, sed ad hoc
quod illi qui minus habet suppleatur. Unde in his rebus quae unus
potest ab alio accipere sine eius detrimento, non habet locum
restitutio, puta cum aliquis accipit lumen a candela alterius. Et
ideo quamvis ille qui abstulit non habeat id quod accepit, sed in alium
sit translatum; quia tamen alter privatur re sua, tenetur ei ad
restitutionem et ille qui rem abstulit, ratione iniuriosae actionis;
et ille qui rem habet, ratione ipsius rei.
Ad secundum dicendum quod homo, etsi non teneatur crimen suum detegere
hominibus, tenetur tamen crimen suum detegere Deo in confessione. Et
ita per sacerdotem cui confitetur potest restitutionem facere rei
alienae.
Ad tertium dicendum quod quia restitutio principaliter ordinatur ad
removendum damnum eius a quo est aliquid iniuste ablatum, ideo postquam
ei restitutio sufficiens facta est per unum, alii non tenentur ei
ulterius restituere, sed magis refusionem facere ei qui restituit, qui
tamen potest condonare.
|
|