|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod illi qui non acceperunt
non teneantur restituere. Restitutio enim quaedam poena est
accipientis. Sed nullus debet puniri nisi qui peccavit. Ergo nullus
debet restituere nisi qui accepit.
2. Praeterea, iustitia non obligat aliquem ad hoc quod rem alterius
augeat. Sed si ad restitutionem teneretur non solum ille qui accepit,
sed etiam illi qui qualitercumque cooperantur, augeretur ex hoc res
illius cui est aliquid subtractum, tum quia sibi multoties restitutio
fieret; tum etiam quia quandoque aliqui operam dant ad hoc quod aliqua
res alicui auferatur, quae tamen ei non aufertur. Ergo non tenentur
alii ad restitutionem.
3. Praeterea, nullus tenetur se periculo exponere ad hoc quod rem
alterius salvet. Sed aliquando, manifestando latronem vel ei
resistendo, aliquis periculo mortis se exponeret. Non ergo tenetur
aliquis ad restitutionem propter hoc quod non manifestat latronem, vel
non ei resistit.
Sed contra est quod dicitur Rom. I, digni sunt morte non solum qui
faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ergo, pari ratione,
etiam consentientes debent restituere.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad restitutionem tenetur
aliquis non solum ratione rei alienae quam accepit, sed etiam ratione
iniuriosae acceptionis. Et ideo quicumque est causa iniustae
acceptionis tenetur ad restitutionem quod quidem contingit dupliciter,
directe scilicet, et indirecte. Directe quidem, quando inducit
aliquis alium ad accipiendum. Et hoc quidem tripliciter. Primo
quidem, movendo ad ipsam acceptionem, quod quidem fit praecipiendo,
consulendo, consentiendo expresse, et laudando aliquem quasi strenuum
de hoc quod aliena accipit. Alio modo, ex parte ipsius accipientis,
quia scilicet eum receptat, vel qualitercumque ei auxilium fert.
Tertio modo, ex parte rei acceptae, quia scilicet est particeps furti
vel rapinae, quasi socius maleficii. Indirecte vero, quando aliquis
non impedit, cum possit et debeat impedire, vel quia subtrahit
praeceptum sive consilium impediens furtum sive rapinam; vel quia
subtrahit suum auxilium, quo posset obsistere; vel quia occultat post
factum. Quae his versibus comprehenduntur, iussio, consilium,
consensus, palpo, recursus, participans, mutus, non obstans, non
manifestans. Sciendum tamen quod quinque praemissorum semper obligant
ad restitutionem. Primo, iussio, quia scilicet ille qui iubet est
principaliter movens; unde ipse principaliter tenetur ad restituendum.
Secundo, consensus, in eo scilicet sine quo rapina fieri non potest.
Tertio, recursus, quando scilicet aliquis est receptator latronum et
eis patrocinium praestat. Quarto, participatio, quando scilicet
aliquis participat in crimine latrocinii et in praeda. Quinto,
tenetur ille qui non obstat, cum obstare teneatur, sicut principes,
qui tenentur custodire iustitiam in terra, si per eorum defectum
latrones increscant, ad restitutionem tenentur; quia redditus quos
habent sunt quasi stipendia ad hoc instituta ut iustitiam conservent in
terra. In aliis autem casibus enumeratis non semper obligatur aliquis
ad restituendum. Non enim semper consilium vel adulatio, vel aliquid
huiusmodi, est efficax causa rapinae. Unde tunc solum tenetur
consiliator aut palpo, idest adulator, ad restitutionem, quando
probabiliter aestimari potest quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta
acceptio subsecuta.
Ad primum ergo dicendum quod non solum peccat ille qui peccatum
exequitur, sed etiam qui quocumque modo peccati est causa sive
consiliando, sive praecipiendo, sive quovis alio modo.
Ad secundum dicendum quod principaliter tenetur restituere ille qui est
principalis in facto, principaliter quidem praecipiens, secundario
exequens, et consequenter alii per ordinem. Uno tamen restituente
illi qui passus est damnum, alius eidem restituere non tenetur, sed
illi qui sunt principales in facto, et ad quos res pervenit, tenentur
aliis restituere qui restituerunt. Quando autem aliquis praecipit
iniustam acceptionem quae non subsequitur, non est restitutio
facienda, cum restitutio principaliter ordinetur ad reintegrandam rem
eius qui iniuste est damnificatus.
Ad tertium dicendum quod non semper ille qui non manifestat latronem
tenetur ad restitutionem, aut qui non obstat, vel qui non
reprehendit, sed solum quando incumbit alicui ex officio, sicut
principibus terrae. Quibus ex hoc non multum imminet periculum,
propter hoc enim potestate publica potiuntur, ut sint iustitiae
custodes.
|
|