|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non teneatur aliquis
statim restituere, sed potius licite possit restitutionem differre.
Praecepta enim affirmativa non obligant ad semper. Sed necessitas
restituendi imminet ex praecepto affirmativo. Ergo non obligatur homo
ad statim restituendum.
2. Praeterea, nullus tenetur ad impossibile. Sed quandoque aliquis
non potest statim restituere. Ergo nullus tenetur ad statim
restituendum.
3. Praeterea, restitutio est quidam actus virtutis, scilicet
iustitiae. Tempus autem est una de circumstantiis quae requiruntur ad
actus virtutum. Cum igitur aliae circumstantiae non sint determinatae
in actibus virtutum, sed determinabiles secundum rationem prudentiae;
videtur quod nec in restitutione sit tempus determinatum, ut scilicet
aliquis teneatur ad statim restituendum.
Sed contra est quod eadem ratio esse videtur in omnibus quae sunt
restituenda. Sed ille qui conducit opera mercenarii non potest
differre restitutionem, ut patet per illud quod habetur Levit. XIX
non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Ergo neque in
aliis restitutionibus faciendis potest fieri dilatio, sed statim
restituere oportet.
Respondeo dicendum quod sicut accipere rem alienam est peccatum contra
iustitiam, ita etiam detinere eam, quia per hoc quod aliquis detinet
rem alienam invito domino, impedit eum ab usu rei suae, et sic ei
facit iniuriam. Manifestum est autem quod nec per modicum tempus licet
in peccato morari, sed quilibet tenetur statim peccatum deserere,
secundum illud Eccli. XXI, quasi a facie colubri fuge peccatum.
Et ideo quilibet tenetur statim restituere, vel petere dilationem ab
eo qui potest usum rei concedere.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de restitutione facienda,
quamvis secundum formam sit affirmativum, implicat tamen in se
negativum praeceptum, quo prohibemur rem alterius detinere.
Ad secundum dicendum quod quando aliquis non potest statim restituere,
ipsa impotentia absolvit eum ab instanti restitutione facienda, sicut
etiam totaliter a restitutione absolvitur si omnino sit impotens.
Debet tamen remissionem vel dilationem petere ab eo cui debet, aut per
se aut per alium.
Ad tertium dicendum quod cuiuscumque circumstantiae omissio
contrariatur virtuti, pro determinata est habenda, et oportet illam
circumstantiam observare. Et quia per dilationem restitutionis
committitur peccatum iniustae detentionis, quod iustitiae opponitur,
ideo necesse est tempus esse determinatum, ut statim restitutio fiat.
|
|