|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod personarum acceptio non
sit peccatum. In nomine enim personae intelligitur personae dignitas.
Sed considerare dignitates personarum pertinet ad distributivam
iustitiam. Ergo personarum acceptio non est peccatum.
2. Praeterea, in rebus humanis personae sunt principaliores quam
res, quia res sunt propter personas, et non e converso. Sed rerum
acceptio non est peccatum. Ergo multo minus acceptio personarum.
3. Praeterea, apud Deum nulla potest esse iniquitas vel peccatum.
Sed Deus videtur personas accipere, quia interdum duorum hominum
unius conditionis unum assumit per gratiam, et alterum relinquit in
peccato, secundum illud Matth. XXIV, duo erunt in lecto, unus
assumetur et alius relinquetur. Ergo acceptio personarum non est
peccatum.
Sed contra, nihil prohibetur in lege divina nisi peccatum. Sed
personarum acceptio prohibetur Deut. I, ubi dicitur, non accipietis
cuiusquam personam. Ergo personarum acceptio est peccatum.
Respondeo dicendum quod personarum acceptio opponitur distributivae
iustitiae. Consistit enim aequalitas distributivae iustitiae in hoc
quod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportionem ad
dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem
personae propter quam id quod ei confertur est ei debitum, non erit
acceptio personae, sed causae, unde Glossa, super illud ad Ephes.
VI, non est personarum acceptio apud Deum, dicit quod iudex iustus
causas discernit, non personas. Puta si aliquis promoveat aliquem ad
magisterium propter sufficientiam scientiae, hic attenditur causa
debita, non persona, si autem aliquis consideret in eo cui aliquid
confert, non id propter quod id quod ei datur esset ei proportionatum
vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, puta Petrus vel
Martinus, est hic acceptio personae, quia non attribuitur ei aliquid
propter aliquam causam quae faciat eum dignum, sed simpliciter
attribuitur personae. Ad personam autem refertur quaecumque conditio
non faciens ad causam propter quam sit dignus hoc dono, puta si aliquis
promoveat aliquem ad praelationem vel magisterium quia est dives, vel
quia est consanguineus suus, est acceptio personae. Contingit tamen
aliquam conditionem personae facere eam dignam respectu unius rei, et
non respectu alterius, sicut consanguinitas facit aliquem dignum ad hoc
quod instituatur heres patrimonii, non autem ad hoc quod conferatur ei
praelatio ecclesiastica. Et ideo eadem conditio personae in uno
negotio considerata facit acceptionem personae, in alio autem non
facit. Sic ergo patet quod personarum acceptio opponitur iustitiae
distributivae in hoc quod praeter proportionem agitur. Nihil autem
opponitur virtuti nisi peccatum. Unde consequens est quod personarum
acceptio sit peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod in distributiva iustitia considerantur
conditiones personarum quae faciunt ad causam dignitatis vel debiti.
Sed in acceptione personarum considerantur conditiones quae non faciunt
ad causam, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod personae proportionantur et dignae redduntur
aliquibus quae eis distribuuntur, propter aliquas res quae pertinent ad
conditionem personae, et ideo huiusmodi conditiones sunt attendendae
tanquam propriae causae. Cum autem considerantur ipsae personae,
attenditur non causa ut causa. Et ideo patet quod, quamvis personae
sint digniores simpliciter, non tamen sunt digniores quoad hoc.
Ad tertium dicendum quod duplex est datio. Una quidem pertinens ad
iustitiam, qua scilicet aliquis dat alicui quod ei debetur. Et circa
tales dationes attenditur personarum acceptio. Alia est datio ad
liberalitatem pertinens, qua scilicet gratis datur alicui quod ei non
debetur. Et talis est collatio munerum gratiae, per quae peccatores
assumuntur a Deo. Et in hac donatione non habet locum personarum
acceptio, quia quilibet potest absque iniustitia de suo dare quantum
vult et cui vult, secundum illud Matth. XX, an non licet mihi quod
volo facere? Tolle quod tuum est, et vade.
|
|