|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in dispensatione
spiritualium locum non habeat personarum acceptio. Conferre enim
dignitatem ecclesiasticam seu beneficium alicui propter consanguinitatem
videtur ad acceptionem personarum pertinere, quia consanguinitas non
est causa faciens hominem dignum ecclesiastico beneficio. Sed hoc non
videtur esse peccatum, cum hoc ex consuetudine praelati Ecclesiae
faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere
in dispensatione spiritualium.
2. Praeterea, praeferre divitem pauperi videtur ad acceptionem
personarum pertinere, ut patet Iac. II. Sed facilius dispensatur
cum divitibus et potentibus quod contrahant matrimonium in gradu
prohibito, quam cum aliis. Ergo peccatum personarum acceptionis non
videtur locum habere circa dispensationem spiritualium.
3. Praeterea, secundum iura sufficit eligere bonum, non autem
requiritur quod aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad
aliquid altius videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo
personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus.
4. Praeterea, secundum statuta Ecclesiae eligendus est aliquis de
gremio Ecclesiae. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum
pertinere, quia quandoque sufficientiores alibi invenirentur. Ergo
personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus.
Sed contra est quod dicitur Iac. II, nolite in personarum
acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. Ubi dicit
Glossa Augustini, quis ferat si quis divitem eligat ad sedem honoris
Ecclesiae, contempto paupere instructiore et sanctiore?
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, acceptio personarum est
peccatum inquantum contrariatur iustitiae. Quanto autem in maioribus
aliquis iustitiam transgreditur, tanto gravius peccat. Unde cum
spiritualia sint temporalibus potiora, gravius peccatum est personas
accipere in dispensatione spiritualium quam in dispensatione
temporalium. Et quia personarum acceptio est cum aliquid personae
attribuitur praeter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet
quod dignitas alicuius personae potest attendi dupliciter. Uno modo,
simpliciter et secundum se, et sic maioris dignitatis est ille qui
magis abundat in spiritualibus gratiae donis. Alio modo, per
comparationem ad bonum commune, contingit enim quandoque quod ille qui
est minus sanctus et minus sciens, potest maius conferre ad bonum
commune, propter potentiam vel industriam saecularem, vel propter
aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius
ordinantur ad utilitatem communem, secundum illud I ad Cor. XII,
unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; ideo quandoque
absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt
simpliciter minus boni, melioribus praeferuntur, sicut etiam et Deus
gratias gratis datas quandoque concedit minus bonis.
Ad primum ergo dicendum quod circa consanguineos praelati distinguendum
est. Quia quandoque sunt minus digni et simpliciter, et per respectum
ad bonum commune. Et sic si dignioribus praeferantur, est peccatum
personarum acceptionis in dispensatione spiritualium, quorum praelatus
ecclesiasticus non est dominus, ut possit ea dare pro libito, sed
dispensator, secundum illud I ad Cor. IV, sic nos existimet homo
ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quandoque
vero consanguinei praelati ecclesiastici sunt aeque digni ut alii. Et
sic licite potest, absque personarum acceptione, consanguineos suos
praeferre, quia saltem in hoc praeeminent, quod de ipsis magis
confidere potest ut unanimiter secum negotia Ecclesiae tractent.
Esset tamen hoc propter scandalum dimittendum, si ex hoc aliqui
exemplum sumerent, etiam praeter dignitatem, bona Ecclesiae
consanguineis dandi.
Ad secundum dicendum quod dispensatio matrimonii contrahendi
principaliter fieri consuevit propter foedus pacis firmandum, quod
quidem magis est necessarium communi utilitati circa personas
excellentes. Ideo cum eis facilius dispensatur absque peccato
acceptionis personarum.
Ad tertium dicendum quod quantum ad hoc quod electio impugnari non
possit in foro iudiciali, sufficit eligere bonum, nec oportet eligere
meliorem, quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed quantum
ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorem vel
simpliciter, vel in comparatione ad bonum commune. Quia si potest
haberi aliquis magis idoneus erga aliquam dignitatem et alius
praeferatur, oportet quod hoc sit propter aliquam causam. Quae quidem
si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille qui eligitur magis
idoneus. Si vero non pertineat ad negotium id quod consideratur ut
causa, erit manifeste acceptio personae.
Ad quartum dicendum quod ille qui de gremio Ecclesiae assumitur, ut
in pluribus consuevit esse utilior quantum ad bonum commune, quia magis
diligit Ecclesiam in qua est nutritus. Et propter hoc etiam mandatur
Deut. XVII, non poteris alterius gentis facere regem, qui non
sit frater tuus.
|
|