|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in exhibitione honoris
et reverentiae non habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor
enim nihil aliud esse videtur quam reverentia quaedam alicui exhibita in
testimonium virtutis, ut patet per philosophum, in I Ethic. Sed
praelati et principes sunt honorandi, etiam si sint mali; sicut etiam
et parentes, de quibus mandatur Exod. XX, honora patrem tuum et
matrem tuam; et etiam domini sunt a servis honorandi, etiam si sint
mali, secundum illud I ad Tim. VI, quicumque sunt sub iugo
servi, dominos suos honore dignos arbitrentur. Ergo videtur quod
acceptio personae non sit peccatum in exhibitione honoris.
2. Praeterea, Levit. XIX praecipitur, coram cano capite
consurge, et honora personam senis. Sed hoc videtur ad acceptionem
personarum pertinere, quia quandoque senes non sunt virtuosi, secundum
illud Dan. XIII, egressa est iniquitas a senioribus populi.
Ergo acceptio personarum non est peccatum in exhibitione honoris.
3. Praeterea, super illud Iac. II, nolite in personarum
acceptione habere etc., dicit Glossa Augustini, si hoc quod
Iacobus dicit, si introierit in conventum vestrum vir habens anulum
aureum etc., intelligatur de quotidianis consessibus quis hic non
peccat, si tamen peccat? Sed haec est acceptio personarum, divites
propter divitias honorare, dicit enim Gregorius, in quadam homilia,
superbia nostra retunditur, quia in hominibus non naturam, qua ad
imaginem Dei facti sunt, sed divitias honoramus; et sic, cum
divitiae non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarum
acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatum circa
exhibitionem honoris.
Sed contra est quod dicitur in Glossa Iac. II, quicumque divitem
propter divitias honorat, peccat. Et pari ratione, si aliquis
honoretur propter alias causas quae non faciunt dignum honore, quod
pertinet ad acceptionem personarum. Ergo acceptio personarum in
exhibitione honoris est peccatum.
Respondeo dicendum quod honor est quoddam testimonium de virtute eius
qui honoratur, et ideo sola virtus est debita causa honoris. Sciendum
tamen quod aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam,
sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes et praelati
honorantur etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei et
communitatis cui praeficiuntur, secundum illud Prov. XXVI, sicut
qui immittit lapides in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti
honorem. Quia gentiles rationem attribuebant Mercurio, acervus
Mercurii dicitur cumulus ratiocinii, in quo mercator quandoque mittit
unum lapillum loco centum marcarum, ita etiam honoratur insipiens,
quia ponitur loco Dei et loco totius communitatis. Et eadem ratione
parentes et domini sunt honorandi, propter participationem divinae
dignitatis, qui est omnium pater et dominus. Senes autem sunt
honorandi propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum
quandoque deficiat. Unde, ut dicitur Sap. IV, senectus vere
honoranda est non diuturna neque annorum numero computata, cani autem
sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita est immaculata. Divites
autem honorandi sunt propter hoc quod maiorem locum in communitatibus
obtinent. Si autem solum intuitu divitiarum honorentur, erit peccatum
acceptionis personarum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|