|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in iudiciis locum non
habeat peccatum acceptionis personarum. Acceptio enim personarum
opponitur distributivae iustitiae, ut dictum est. Sed iudicia maxime
videntur ad iustitiam commutativam pertinere. Ergo personarum acceptio
non habet locum in iudiciis.
2. Praeterea, poenae secundum aliquod iudicium infliguntur. Sed in
poenis accipiuntur personae absque peccato, quia gravius puniuntur qui
inferunt iniuriam in personas principum quam qui in personas aliorum.
Ergo personarum acceptio non habet locum in iudiciis.
3. Praeterea, Eccli. IV dicitur, in iudicando esto pupillis
misericors. Sed hoc videtur accipere personam pauperis. Ergo
acceptio personae in iudiciis non est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Prov. XVIII, accipere personam in
iudicio non est bonum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iudicium est actus
iustitiae, prout iudex ad aequalitatem iustitiae reducit ea quae
inaequalitatem oppositam facere possunt. Personarum autem acceptio
inaequalitatem quandam habet, inquantum attribuitur alicui personae
praeter proportionem suam, in qua consistit aequalitas iustitiae. Et
ideo manifestum est quod per personarum acceptionem iudicium
corrumpitur.
Ad primum ergo dicendum quod iudicium dupliciter potest considerari.
Uno modo, quantum ad ipsam rem iudicatam. Et sic iudicium se habet
communiter ad commutativam et ad distributivam iustitiam, potest enim
iudicio definiri qualiter aliquid commune sit distribuendum in multos,
et qualiter unus alteri restituat quod ab eo accepit. Alio modo potest
considerari quantum ad ipsam formam iudicii, prout scilicet iudex,
etiam in ipsa commutativa iustitia, ab uno accipit et alteri dat. Et
hoc pertinet ad distributivam iustitiam. Et secundum hoc in quolibet
iudicio locum habere potest personarum acceptio.
Ad secundum dicendum quod cum punitur gravius aliquis propter iniuriam
in maiorem personam commissam, non est personarum acceptio, quia ipsa
diversitas personae facit, quantum ad hoc, diversitatem rei, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum quod homo in iudicio debet pauperi subvenire
quantum fieri potest, tamen sine laesione iustitiae. Alioquin habet
locum illud quod dicitur Exod. XXIII, pauperis quoque non
misereberis in iudicio.
|
|