|
Deinde considerandum est de vitiis oppositis commutativae iustitiae.
Et primo considerandum est de peccatis quae committuntur circa
involuntarias commutationes; secundo, de peccatis quae committuntur
circa commutationes voluntarias. Committuntur autem peccata circa
involuntarias commutationes per hoc quod aliquod nocumentum proximo
infertur contra eius voluntatem, quod quidem potest fieri dupliciter,
scilicet facto, et verbo. Facto quidem, cum proximus laeditur vel in
persona propria; vel in persona coniuncta; vel in propriis rebus. De
his ergo per ordinem considerandum est. Et primo, de homicidio, per
quod maxime nocetur proximo. Et circa hoc quaeruntur octo. Primo,
utrum occidere animalia bruta, vel etiam plantas, sit peccatum.
Secundo, utrum occidere peccatorem sit licitum. Tertio, utrum hoc
liceat privatae personae, vel solum publicae. Quarto, utrum hoc
liceat clerico. Quinto, utrum liceat alicui occidere seipsum.
Sexto, utrum liceat occidere hominem iustum. Septimo, utrum liceat
alicui occidere hominem seipsum defendendo. Octavo, utrum homicidium
casuale sit peccatum mortale.
|
|