|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod occidere quaecumque
viventia sit illicitum. Dicit enim apostolus, ad Rom. XIII,
qui ordinationi Dei resistit, ipse sibi damnationem acquirit. Sed
per ordinationem divinae providentiae omnia viventia conservantur,
secundum illud Psalm., qui producit in montibus faenum, et dat
iumentis escam ipsorum. Ergo mortificare quaecumque viventia videtur
esse illicitum.
2. Praeterea, homicidium est peccatum ex eo quod homo privatur
vita. Sed vita communis est omnibus animalibus et plantis. Ergo
eadem ratione videtur esse peccatum occidere bruta animalia et plantas.
3. Praeterea, in lege divina non determinatur specialis poena nisi
peccato. Sed occidenti ovem vel bovem alterius statuitur poena
determinata in lege divina, ut patet Exod. XXII. Ergo occisio
brutorum animalium est peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, cum
audimus, non occides, non accipimus hoc dictum esse de fructetis,
quia nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus, quia
nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo ut de homine intelligamus
quod dictum est, non occides.
Respondeo dicendum quod nullus peccat ex hoc quod utitur re aliqua ad
hoc ad quod est. In rerum autem ordine imperfectiora sunt propter
perfectiora, sicut etiam in generationis via natura ab imperfectis ad
perfecta procedit. Et inde est quod sicut in generatione hominis prius
est vivum, deinde animal, ultimo autem homo; ita etiam ea quae tantum
vivunt, ut plantae, sunt communiter propter omnia animalia, et
animalia sunt propter hominem. Et ideo si homo utatur plantis ad
utilitatem animalium, et animalibus ad utilitatem hominum, non est
illicitum, ut etiam per philosophum patet, in I Polit. Inter alios
autem usus maxime necessarius esse videtur ut animalia plantis utantur
in cibum, et homines animalibus, quod sine mortificatione eorum fieri
non potest. Et ideo licitum est et plantas mortificare in usum
animalium, et animalia in usum hominum, ex ipsa ordinatione divina,
dicitur enim Gen. I, ecce, dedi vobis omnem herbam et universa
ligna, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus. Et Gen. IX
dicitur, omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum.
Ad primum ergo dicendum quod ex ordinatione divina conservatur vita
animalium et plantarum non propter seipsam, sed propter hominem. Unde
ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, iustissima ordinatione
creatoris et vita et mors eorum nostris usibus subditur.
Ad secundum dicendum quod animalia bruta et plantae non habent vitam
rationalem, per quam a seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab
alio, naturali quodam impulsu. Et hoc est signum quod sunt
naturaliter serva, et aliorum usibus accommodata.
Ad tertium dicendum quod ille qui occidit bovem alterius peccat
quidem, non quia occidit bovem, sed quia damnificat hominem in re
sua. Unde non continetur sub peccato homicidii, sed sub peccato furti
vel rapinae.
|
|