|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum
occidere homines peccatores. Dominus enim, Matth. XIII, in
parabola, prohibuit extirpare zizania, qui sunt filii nequam, ut
ibidem dicitur. Sed omne quod est prohibitum a Deo est peccatum.
Ergo occidere peccatorem est peccatum.
2. Praeterea, iustitia humana conformatur iustitiae divinae. Sed
secundum divinam iustitiam peccatores ad poenitentiam reservantur,
secundum illud Ezech. XVIII, nolo mortem peccatoris, sed ut
convertatur et vivat. Ergo videtur esse omnino iniustum quod
peccatores occidantur.
3. Praeterea, illud quod est secundum se malum nullo bono fine fieri
licet, ut patet per Augustinum, in libro contra mendacium, et per
philosophum, in II Ethic. Sed occidere hominem secundum se est
malum, quia ad omnes homines debemus caritatem habere; amicos autem
volumus vivere et esse, ut dicitur in IX Ethic. Ergo nullo modo
licet hominem peccatorem interficere.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXII, maleficos non patieris
vivere; et in Psalm., in matutino interficiebam omnes peccatores
terrae.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, licitum est occidere
animalia bruta inquantum ordinantur naturaliter ad hominum usum, sicut
imperfectum ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad
totum ut imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est
propter totum. Et propter hoc videmus quod si saluti totius corporis
humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum et
corruptivum aliorum, laudabiliter et salubriter abscinditur.
Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem
sicut pars ad totum. Et ideo si aliquis homo sit periculosus
communitati et corruptivus ipsius propter aliquod peccatum,
laudabiliter et salubriter occiditur, ut bonum commune conservetur,
modicum enim fermentum totam massam corrumpit, ut dicitur I ad Cor.
V.
Ad primum ergo dicendum quod dominus abstinendum mandavit ab
eradicatione zizaniorum ut tritico parceretur, idest bonis. Quod
quidem fit quando non possunt occidi mali quin simul occidantur et
boni, vel quia latent inter bonos; vel quia habent multos sequaces,
ita quod sine bonorum periculo interfici non possunt; ut Augustinus
dicit, contra Parmen. Unde dominus docet magis esse sinendum malos
vivere, et ultionem reservandum usque ad extremum iudicium, quam quod
boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet
periculum bonis, sed magis tutela et salus, tunc licite possunt mali
occidi.
Ad secundum dicendum quod Deus, secundum ordinem suae sapientiae,
quandoque statim peccatores occidit, ad liberationem bonorum;
quandoque autem eis poenitendi tempus concedit; secundum quod ipse
novit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur pro
posse, illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit; eos vero qui
peccant aliis graviter non nocentes, ad poenitentiam reservat.
Ad tertium dicendum quod homo peccando ab ordine rationis recedit, et
ideo decidit a dignitate humana, prout scilicet homo est naturaliter
liber et propter seipsum existens, et incidit quodammodo in servitutem
bestiarum, ut scilicet de ipso ordinetur secundum quod est utile
aliis; secundum illud Psalm., homo, cum in honore esset, non
intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus
est illis; et Prov. XI dicitur, qui stultus est serviet sapienti.
Et ideo quamvis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum
se malum, tamen hominem peccatorem occidere potest esse bonum, sicut
occidere bestiam, peior enim est malus homo bestia, et plus nocet, ut
philosophus dicit, in I Polit. et in VII Ethic.
|
|