|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod occidere hominem
peccatorem liceat privatae personae. In lege enim divina nihil
illicitum mandatur. Sed Exod. XXXII praecepit Moyses, occidat
unusquisque proximum suum, fratrem et amicum suum, pro peccato vituli
conflatilis. Ergo etiam privatis personis licet peccatorem occidere.
2. Praeterea, homo propter peccatum bestiis comparatur, ut dictum
est. Sed occidere bestiam sylvestrem, maxime nocentem, cuilibet
privatae personae licet. Ergo, pari ratione, occidere hominem
peccatorem.
3. Praeterea, laudabile est quod homo, etiam si sit privata
persona, operetur quod est utile bono communi. Sed occisio
maleficorum est utilis bono communi, ut dictum est. Ergo laudabile
est si etiam privatae personae malefactores occidant.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, qui sine
aliqua publica administratione maleficum interfecerit, velut homicida
iudicabitur, et tanto amplius quanto sibi potestatem a Deo non
concessam usurpare non timuit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, occidere malefactorem
licitum est inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et
ideo ad illum solum pertinet cui committitur cura communitatis
conservandae, sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum
quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem
communis boni commissa est principibus habentibus publicam
auctoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non
autem privatis personis.
Ad primum ergo dicendum quod ille aliquid facit cuius auctoritate fit,
ut patet per Dionysium, XIII cap. Cael. Hier. Et ideo, ut
Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, non ipse occidit qui
ministerium debet iubenti sicut adminiculum gladius utenti. Unde illi
qui occiderunt proximos et amicos ex mandato domini, non hoc fecisse
ipsi videntur, sed potius ille cuius auctoritate fecerunt, sicut et
miles interficit hostem auctoritate principis, et minister latronem
auctoritate iudicis.
Ad secundum dicendum quod bestia naturaliter est distincta ab homine.
Unde super hoc non requiritur aliquod iudicium an sit occidenda, si
sit sylvestris. Si vero sit domestica, requiretur iudicium non
propter ipsam, sed propter damnum domini. Sed homo peccator non est
naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget publico
iudicio, ut discernatur an sit occidendus propter communem salutem.
Ad tertium dicendum quod facere aliquid ad utilitatem communem quod
nulli nocet, hoc est licitum cuilibet privatae personae. Sed si sit
cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius
ad quem pertinet existimare quid sit subtrahendum partibus pro salute
totius.
|
|