|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod occidere malefactores
liceat clericis. Clerici enim praecipue debent implere quod apostolus
dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego
Christi, per quod nobis indicitur ut Deum et sanctos eius imitemur.
Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores, secundum illud
Psalm., qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum. Moyses
etiam a Levitis fecit interfici viginti tria millia hominum propter
adorationem vituli, ut habetur Exod. XXXII. Et Phinees,
sacerdos, interfecit Israelitem coeuntem cum Madianitide, ut habetur
Num. XXV. Samuel etiam interfecit Agag, regem Amalec; et
Elias sacerdotes Baal; et Mathathias eum qui ad sacrificandum
accesserat; et in novo testamento, Petrus Ananiam et Saphiram.
Ergo videtur quod etiam clericis liceat occidere malefactores.
2. Praeterea, potestas spiritualis est maior quam temporalis, et
Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licite malefactores occidit
tanquam Dei minister, ut dicitur Rom. XIII. Ergo multo magis
clerici, qui sunt Dei ministri spiritualem potestatem habentes,
licite possunt malefactores occidere.
3. Praeterea, quicumque licite suscipit aliquod officium, licite
potest ea exercere quae ad officium illud pertinent. Sed officium
principis terrae est malefactores occidere, ut dictum est. Ergo
clerici qui sunt terrarum principes, licite possunt occidere
malefactores.
Sed contra est quod dicitur I ad Tim. III, oportet episcopum
sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem.
Respondeo dicendum quod non licet clericis occidere, duplici ratione.
Primo quidem, quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo
repraesentatur passio Christi occisi, qui cum percuteretur, non
repercutiebat, ut dicitur I Pet. II. Et ideo non competit ut
clerici sint percussores aut occisores, debent enim ministri suum
dominum imitari, secundum illud Eccli. X, secundum iudicem populi,
sic et ministri eius. Alia ratio est quia clericis committitur
ministerium novae legis, in qua non determinatur poena occisionis vel
mutilationis corporalis. Et ideo, ut sint idonei ministri novi
testamenti, debent a talibus abstinere.
Ad primum ergo dicendum quod Deus universaliter in omnibus operatur
quae recta sunt, in unoquoque tamen secundum eius congruentiam. Et
ideo unusquisque debet Deum imitari in hoc quod sibi specialiter
congruit. Unde licet Deus corporaliter etiam malefactores occidat,
non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non
propria auctoritate vel manu Ananiam et Saphiram interfecit, sed
magis divinam sententiam de eorum morte promulgavit. Sacerdotes autem
vel Levitae veteris testamenti erant ministri veteris legis, secundum
quam poenae corporales infligebantur, et ideo etiam eis occidere
propria manu congruebat.
Ad secundum dicendum quod ministerium clericorum est in melioribus
ordinatum quam sint corporales occisiones, scilicet in his quae
pertinent ad salutem spiritualem. Et ideo non congruit eis quod
minoribus se ingerant.
Ad tertium dicendum quod praelati Ecclesiarum accipiunt officia
principum terrae non ut ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos,
sed quod eorum auctoritate per alios exerceatur.
|
|