|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod alicui liceat seipsum
occidere. Homicidium enim est peccatum inquantum iustitiae
contrariatur. Sed nullus potest sibi ipsi iniustitiam facere, ut
probatur in V Ethic. Ergo nullus peccat occidendo seipsum.
2. Praeterea, occidere malefactores licet habenti publicam
potestatem. Sed quandoque ille qui habet publicam potestatem est
malefactor. Ergo licet ei occidere seipsum.
3. Praeterea, licitum est quod aliquis spontanee minus periculum
subeat ut maius periculum vitet, sicut licitum est quod aliquis etiam
sibi ipsi amputet membrum putridum ut totum corpus salvetur. Sed
quandoque aliquis per occisionem sui ipsius vitat maius malum, vel
miseram vitam vel turpitudinem alicuius peccati. Ergo licet alicui
occidere seipsum.
4. Praeterea, Samson seipsum interfecit, ut habetur Iudic.
XVI, qui tamen connumeratur inter sanctos, ut patet Heb. XI.
Ergo licitum est alicui occidere seipsum.
5. Praeterea, II Machab. XIV dicitur quod Razias quidam
seipsum interfecit, eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri
peccatoribus et contra natales suos iniuriis agi. Sed nihil quod
nobiliter fit et fortiter, est illicitum. Ergo occidere seipsum non
est illicitum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, restat
ut de homine intelligamus quod dictum est, non occides. Nec alterum
ergo, nec te. Neque enim aliud quam hominem occidit qui seipsum
occidit.
Respondeo dicendum quod seipsum occidere est omnino illicitum triplici
ratione. Primo quidem, quia naturaliter quaelibet res seipsam amat,
et ad hoc pertinet quod quaelibet res naturaliter conservat se in esse
et corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quod aliquis
seipsum occidat est contra inclinationem naturalem, et contra
caritatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo occisio sui
ipsius semper est peccatum mortale, utpote contra naturalem legem et
contra caritatem existens. Secundo, quia quaelibet pars id quod est,
est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis, et ita id quod
est, est communitatis. Unde in hoc quod seipsum interficit, iniuriam
communitati facit, ut patet per philosophum, in V Ethic. Tertio,
quia vita est quoddam donum divinitus homini attributum, et eius
potestati subiectum qui occidit et vivere facit. Et ideo qui seipsum
vita privat in Deum peccat, sicut qui alienum servum interficit peccat
in dominum cuius est servus; et sicut peccat ille qui usurpat sibi
iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet
iudicium mortis et vitae, secundum illud Deut. XXXII, ego
occidam, et vivere faciam.
Ad primum ergo dicendum quod homicidium est peccatum non solum quia
contrariatur iustitiae, sed etiam quia contrariatur caritati quam
habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio sui ipsius
est peccatum per comparationem ad seipsum. Per comparationem autem ad
communitatem et ad Deum, habet rationem peccati etiam per oppositionem
ad iustitiam.
Ad secundum dicendum quod ille qui habet publicam potestatem potest
licite malefactorem occidere per hoc quod potest de ipso iudicare.
Nullus autem est iudex sui ipsius. Unde non licet habenti publicam
potestatem seipsum occidere propter quodcumque peccatum. Licet tamen
ei se committere iudicio aliorum.
Ad tertium dicendum quod homo constituitur dominus sui ipsius per
liberum arbitrium. Et ideo licite potest homo de seipso disponere
quantum ad ea quae pertinent ad hanc vitam, quae hominis libero
arbitrio regitur. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non
subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati divinae. Et ideo non
licet homini seipsum interficere ut ad feliciorem transeat vitam.
Similiter etiam nec ut miserias quaslibet praesentis vitae evadat.
Quia ultimum malorum huius vitae et maxime terribile est mors, ut
patet per philosophum, in III Ethic. Et ita inferre sibi mortem
ad alias huius vitae miserias evadendas est maius malum assumere ad
minoris mali vitationem. Similiter etiam non licet seipsum occidere
propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc sibi maxime nocet
quod sibi adimit necessarium poenitentiae tempus. Tum etiam quia
malefactorem occidere non licet nisi per iudicium publicae potestatis.
Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere ne ab alio
corrumpatur. Quia non debet in se committere crimen maximum, quod est
sui ipsius occisio, ut vitet minus crimen alienum (non enim est crimen
mulieris per violentiam violatae, si consensus non adsit, quia non
inquinatur corpus nisi de consensu mentis, ut Lucia dixit). Constat
autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium quam homicidium,
et praecipue sui ipsius, quod est gravissimum, quia sibi ipsi nocet,
cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum, quia non
restat tempus ut per poenitentiam expietur. Similiter etiam nulli
licet seipsum occidere ob timorem ne consentiat in peccatum. Quia non
sunt facienda mala ut veniant bona, vel ut vitentur mala, praesertim
minora et minus certa. Incertum enim est an aliquis in futurum
consentiat in peccatum, potens est enim Deus hominem, quacumque
tentatione superveniente, liberare a peccato.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Civ.
Dei, nec Samson aliter excusatur quod seipsum cum hostibus ruina
domus oppressit, nisi quia latenter spiritus hoc iusserat, qui per
illum miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdam
sanctis feminis quae tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum
memoria in Ecclesia celebratur.
Ad quintum dicendum quod ad fortitudinem pertinet quod aliquis ab alio
mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, et ut vitet peccatum.
Sed quod aliquis sibi ipsi inferat mortem ut vitet mala poenalia,
habet quidem quandam speciem fortitudinis, propter quod quidam seipsos
interfecerunt aestimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias
fuit, non tamen est vera fortitudo, sed magis quaedam mollities animi
non valentis mala poenalia sustinere, ut patet per philosophum, in
III Ethic., et per Augustinum, in I de Civ. Dei.
|
|