|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod liceat in aliquo casu
interficere innocentem. Divinus enim timor non manifestatur per
peccatum, quin magis timor domini expellit peccatum, ut dicitur
Eccli. I. Sed Abraham commendatus est quod timuerit dominum, quia
voluit interficere filium innocentem. Ergo potest aliquis innocentem
interficere sine peccato.
2. Praeterea, in genere peccatorum quae contra proximum
committuntur, tanto videtur aliquid esse maius peccatum quanto maius
nocumentum infertur ei in quem peccatur. Sed occisio plus nocet
peccatori quam innocenti, qui de miseria huius vitae ad caelestem
gloriam transit per mortem. Cum ergo liceat in aliquo casu peccatorem
occidere, multo magis licet occidere innocentem vel iustum.
3. Praeterea, illud quod fit secundum ordinem iustitiae non est
peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundum ordinem iustitiae
occidere innocentem, puta cum iudex, qui debet secundum allegata
iudicare, condemnat ad mortem eum quem scit innocentem, per falsos
testes convictum; et similiter minister qui iniuste condemnatum occidit
obediens iudici. Ergo absque peccato potest aliquis occidere
innocentem.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIII, innocentem et iustum
non occides.
Respondeo dicendum quod aliquis homo dupliciter considerari potest,
uno modo, secundum se; alio modo, per comparationem ad aliud.
Secundum se quidem considerando hominem, nullum occidere licet, quia
in quolibet, etiam peccatore, debemus amare naturam, quam Deus
fecit, quae per occisionem corrumpitur. Sed sicut supra dictum est,
occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum commune, quod
per peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conservativa et
promotiva boni communis, quia ipsi sunt principalior pars
multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentem.
Ad primum ergo dicendum quod Deus habet dominium mortis et vitae,
eius enim ordinatione moriuntur et peccatores et iusti. Et ideo ille
qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec
Deus, cuius est executor, et ostenditur Deum timere, eius mandatis
obediens.
Ad secundum dicendum quod in pensanda gravitate peccati magis est
considerandum illud quod est per se quam illud quod est per accidens.
Unde ille qui occidit iustum gravius peccat quam ille qui occidit
peccatorem. Primo quidem, quia nocet ei quem plus debet diligere, et
ita magis contra caritatem agit. Secundo, quia iniuriam infert ei qui
est minus dignus, et ita magis contra iustitiam agit. Tertio, quia
privat communitatem maiori bono. Quarto, quia magis Deum contemnit,
secundum illud Luc. X, qui vos spernit, me spernit. Quod autem
iustus occisus ad gloriam perducatur a Deo, per accidens se habet ad
occisionem.
Ad tertium dicendum quod iudex, si scit aliquem esse innocentem qui
falsis testibus convincitur, debet diligentius examinare testes, ut
inveniat occasionem liberandi innoxium, sicut Daniel fecit. Si autem
hoc non potest, debet eum ad superiorem remittere iudicandum. Si
autem nec hoc potest, non peccat secundum allegata sententiam ferens,
quia non ipse occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem.
Minister autem iudicis condemnantis innocentem, si sententia
intolerabilem errorem contineat, non debet obedire, alias excusarentur
carnifices qui martyres occiderunt. Si vero non contineat manifestam
iniustitiam, non peccat praeceptum exequendo, quia ipse non habet
discutere superioris sententiam; nec ipse occidit innocentem, sed
iudex, cui ministerium adhibet.
|
|