|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nulli liceat occidere
aliquem se defendendo. Dicit enim Augustinus, ad Publicolam, de
occidendis hominibus ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet
consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut
non pro se hoc faciat sed pro aliis, accepta legitima potestate, si
eius congruat personae. Sed ille qui se defendendo occidit aliquem,
ad hoc eum occidit ne ipse ab eo occidatur. Ergo hoc videtur esse
illicitum.
2. Praeterea, in I de Lib. Arb. dicitur, quomodo apud divinam
providentiam a peccato liberi sunt qui pro his rebus quas contemni
oportet, humana caede polluti sunt? Eas autem res dicit esse
contemnendas quas homines inviti amittere possunt, ut ex praemissis
patet. Horum autem est vita corporalis. Ergo pro conservanda vita
corporali nulli licitum est hominem occidere.
3. Praeterea, Nicolaus Papa dicit, et habetur in decretis,
dist. l, de clericis pro quibus consuluisti, scilicet qui se
defendendo Paganum occiderunt, si postea per poenitentiam possent ad
pristinum statum redire aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam
occasionem dare, nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominem
quolibet modo occidendi. Sed ad praecepta moralia servanda tenentur
communiter clerici et laici. Ergo etiam laicis non est licitum
occidere aliquem se defendendo.
4. Praeterea, homicidium est gravius peccatum quam simplex
fornicatio vel adulterium. Sed nulli licet committere simplicem
fornicationem vel adulterium, vel quodcumque aliud peccatum mortale,
pro conservatione propriae vitae, quia vita spiritualis praeferenda est
corporali. Ergo nulli licet, defendendo seipsum, alium occidere ut
propriam vitam conservet.
5. Praeterea, si arbor est mala, et fructus, ut dicitur Matth.
VII. Sed ipsa defensio sui videtur esse illicita, secundum illud
Rom. XII, non vos defendentes, carissimi. Ergo et occisio
hominis exinde procedens est illicita.
Sed contra est quod Exod. XXII dicitur, si effringens fur domum
sive suffodiens fuerit inventus, et, accepto vulnere, mortuus
fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licitum
est defendere propriam vitam quam propriam domum. Ergo etiam si
aliquis occidat aliquem pro defensione vitae suae, non erit reus
homicidii.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet unius actus esse duos effectus,
quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter
intentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod
intenditur, non autem ab eo quod est praeter intentionem, cum sit per
accidens, ut ex supradictis patet. Ex actu igitur alicuius seipsum
defendentis duplex effectus sequi potest, unus quidem conservatio
propriae vitae; alius autem occisio invadentis. Actus igitur
huiusmodi ex hoc quod intenditur conservatio propriae vitae, non habet
rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale quod se conservet in
esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione
proveniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. Et ideo si
aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori violentia quam
oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit
licita defensio, nam secundum iura, vim vi repellere licet cum
moderamine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem ut homo
actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandum occisionem alterius,
quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae. Sed
quia occidere hominem non licet nisi publica auctoritate propter bonum
commune, ut ex supradictis patet; illicitum est quod homo intendat
occidere hominem ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam
auctoritatem, qui, intendens hominem occidere ad sui defensionem,
refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra
hostes, et in ministro iudicis pugnante contra latrones. Quamvis et
isti etiam peccent si privata libidine moveantur.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas Augustini intelligenda est in
eo casu quo quis intendit occidere hominem ut seipsum a morte liberet.
In quo etiam casu intelligitur auctoritas inducta ex libro de libero
arbitrio. Unde signanter dicitur, pro his rebus, in quo designatur
intentio. Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod irregularitas consequitur actum homicidii
etiam si sit absque peccato, ut patet in iudice qui iuste aliquem
condemnat ad mortem. Et propter hoc clericus, etiam si se defendendo
interficiat aliquem, irregularis est, quamvis non intendat occidere,
sed seipsum defendere.
Ad quartum dicendum quod actus fornicationis vel adulterii non
ordinatur ad conservationem propriae vitae ex necessitate, sicut actus
ex quo quandoque sequitur homicidium.
Ad quintum dicendum quod ibi prohibetur defensio quae est cum livore
vindictae. Unde Glossa dicit, non vos defendentes, idest, non
sitis referientes adversarios.
|
|