|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquis casualiter
occidens hominem incurrat homicidii reatum. Legitur enim Gen. IV
quod Lamech, credens interficere bestiam, interfecit hominem, et
reputatum est ei ad homicidium. Ergo reatum homicidii incurrit qui
casualiter hominem occidit.
2. Praeterea, Exod. XXI dicitur quod si quis percusserit
mulierem praegnantem et aborsum fecerit, si mors eius fuerit
subsecuta, reddet animam pro anima. Sed hoc potest fieri absque
intentione occisionis. Ergo homicidium casuale habet homicidii
reatum.
3. Praeterea, in decretis, dist. l, inducuntur plures canones in
quibus casualia homicidia puniuntur. Sed poena non debetur nisi
culpae. Ergo ille qui casualiter occidit hominem, incurrit homicidii
culpam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Publicolam, absit ut ea
quae propter bonum ac licitum facimus, si quid per haec, praeter
nostram voluntatem, cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Sed
contingit quandoque ut propter bonum aliquid facientibus homicidium
consequatur casualiter. Ergo non imputatur facienti ad culpam.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in II Physic.,
casus est causa agens praeter intentionem. Et ideo ea quae casualia
sunt, simpliciter loquendo, non sunt intenta neque voluntaria. Et
quia omne peccatum est voluntarium, secundum Augustinum, consequens
est quod casualia, inquantum huiusmodi, non sunt peccata. Contingit
tamen id quod non est actu et per se volitum vel intentum, esse per
accidens volitum et intentum, secundum quod causa per accidens dicitur
removens prohibens. Unde ille qui non removet ea ex quibus sequitur
homicidium, si debeat removere, erit quodammodo homicidium
voluntarium. Hoc autem contingit dupliciter, uno modo, quando dans
operam rebus illicitis, quas vitare debebat, homicidium incurrit;
alio modo, quando non adhibet debitam sollicitudinem. Et ideo
secundum iura, si aliquis det operam rei licitae, debitam diligentiam
adhibens, et ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidii
reatum, si vero det operam rei illicitae, vel etiam det operam rei
licitae non adhibens diligentiam debitam, non evadit homicidii reatum
si ex eius opere mors hominis consequatur.
Ad primum ergo dicendum quod Lamech non adhibuit sufficientem
diligentiam ad homicidium vitandum, et ideo reatum homicidii non
evasit.
Ad secundum dicendum quod ille qui percutit mulierem praegnantem dat
operam rei illicitae. Et ideo si sequatur mors vel mulieris vel
puerperii animati, non effugiet homicidii crimen, praecipue cum ex
tali percussione in promptu sit quod mors sequatur.
Ad tertium dicendum quod secundum canones imponitur poena his qui
casualiter occidunt dantes operam rei illicitae, vel non adhibentes
diligentiam debitam.
|
|