|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem membro
in nullo casu possit esse licitum. Damascenus enim dicit, in II
libro, quod peccatum committitur per hoc quod receditur ab eo quod est
secundum naturam in id quod est contra naturam. Sed secundum naturam a
Deo institutam est quod corpus hominis sit integrum membris; contra
naturam autem est quod sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem
membro semper videtur esse peccatum.
2. Praeterea, sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se
habent partes animae ad partes corporis, ut dicitur in II de anima.
Sed non licet aliquem privare anima occidendo ipsum, nisi publica
potestate. Ergo etiam non licet aliquem mutilare membro, nisi forte
secundum publicam potestatem.
3. Praeterea, salus animae praeferenda est saluti corporali. Sed
non licet aliquem mutilare se membro propter salutem animae, puniuntur
enim secundum statuta Nicaeni Concilii qui se castraverunt propter
castitatem servandam. Ergo propter nullam aliam causam licet aliquem
membro mutilare.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem
pro dente, manum pro manu, pedem pro pede.
Respondeo dicendum quod cum membrum aliquod sit pars totius humani
corporis, est propter totum, sicut imperfectum propter perfectum.
Unde disponendum est de membro humani corporis secundum quod expedit
toti. Membrum autem humani corporis per se quidem utile est ad bonum
totius corporis, per accidens tamen potest contingere quod sit
nocivum, puta cum membrum putridum est totius corporis corruptivum.
Si ergo membrum sanum fuerit et in sua naturali dispositione
consistens, non potest praecidi absque totius hominis detrimento. Sed
quia ipse totus homo ordinatur ut ad finem ad totam communitatem cuius
est pars, ut supra dictum est; potest contingere quod abscisio
membri, etsi vergat in detrimentum totius corporis, ordinatur tamen ad
bonum communitatis, inquantum alicui infertur in poenam ad cohibitionem
peccatorum. Et ideo sicut per publicam potestatem aliquis licite
privatur totaliter vita propter aliquas maiores culpas, ita etiam
privatur membro propter aliquas culpas minores. Hoc autem non est
licitum alicui privatae personae, etiam volente illo cuius est
membrum, quia per hoc fit iniuria communitati, cuius est ipse homo et
omnes partes eius. Si vero membrum propter putredinem sit totius
corporis corruptivum, tunc licitum est, de voluntate eius cuius est
membrum, putridum membrum praescindere propter salutem totius
corporis, quia unicuique commissa est cura propriae salutis. Et eadem
ratio est si fiat voluntate eius ad quem pertinet curare de salute eius
qui habet membrum corruptum. Aliter autem aliquem membro mutilare est
omnino illicitum.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est contra
particularem naturam esse secundum naturam universalem, sicut mors et
corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod
corrumpitur, cum tamen sit secundum naturam universalem. Et similiter
mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis
eius qui mutilatur, est tamen secundum naturalem rationem in
comparatione ad bonum commune.
Ad secundum dicendum quod totius hominis vita non ordinatur ad aliquid
proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potius omnia quae sunt hominis
ordinantur. Et ideo privare aliquem vita in nullo casu pertinet ad
aliquem nisi ad publicam potestatem, cui committitur procuratio boni
communis. Sed praecisio membri potest ordinari ad propriam salutem
unius hominis. Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere.
Ad tertium dicendum quod membrum non est praecidendum propter
corporalem salutem totius nisi quando aliter toti subveniri non potest.
Saluti autem spirituali semper potest aliter subveniri quam per membri
praecisionem, quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu
licet membrum praecidere propter quodcumque peccatum vitandum. Unde
Chrysostomus, exponens illud Matth. XIX, sunt eunuchi qui
seipsos castraverunt propter regnum caelorum, dicit, non membrorum
abscisionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictioni
enim est obnoxius qui membrum abscidit, etenim quae homicidarum sunt
talis praesumit. Et postea subdit, neque concupiscentia mansuetior
ita fit, sed molestior. Aliunde enim habet fontes sperma quod in
nobis est, et praecipue a proposito incontinenti et mente negligente,
nec ita abscisio membri comprimit tentationes, ut cogitationis frenum.
|
|