|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat patribus
verberare filios, aut dominis servos. Dicit enim apostolus, ad
Ephes. VI, vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios
vestros. Et infra subdit, et vos, domini, eadem facite servis,
remittentes minas. Sed propter verbera aliqui ad iracundiam
provocantur. Sunt etiam minis graviora. Ergo neque patres filios,
neque domini servos debent verberare.
2. Praeterea, philosophus dicit, in X Ethic., quod sermo
paternus habet solum monitionem, non autem coactionem. Sed quaedam
coactio est per verbera. Ergo parentibus non licet filios verberare.
3. Praeterea, unicuique licet alteri disciplinam impendere, hoc
enim pertinet ad eleemosynas spirituales, ut supra dictum est. Si
ergo parentibus licet propter disciplinam filios verberare, pari
ratione cuilibet licebit quemlibet verberare. Quod patet esse falsum.
Ergo et primum.
Sed contra est quod dicitur Prov. XIII, qui parcit virgae, odit
filium suum; et infra XXIII, noli subtrahere a puero
disciplinam. Si enim percusseris eum virga, non morietur, tu virga
percuties eum, et animam eius de Inferno liberabis. Et Eccli.
XXXIII dicitur, servo malevolo tortura et compedes.
Respondeo dicendum quod per verberationem nocumentum quoddam infertur
corpori eius qui verberatur, aliter tamen quam in mutilatione, nam
mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo
afficit sensum dolore. Unde multo minus nocumentum est quam membri
mutilatio. Nocumentum autem inferre alicui non licet nisi per modum
poenae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem nisi sit
eius ditioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet nisi
habenti potestatem aliquam super illum qui verberatur. Et quia filius
subditur potestati patris, et servus potestati domini, licite potest
verberare pater filium et dominus servum, causa correctionis et
disciplinae.
Ad primum ergo dicendum quod, cum ira sit appetitus vindictae,
praecipue concitatur ira cum aliquis se reputat laesum iniuste, ut
patet per philosophum, in II Rhet. Et ideo per hoc quod patribus
interdicitur ne filios ad iracundiam provocent, non prohibetur quin
filios verberent causa disciplinae, sed quod non immoderate eos
affligant verberibus. Quod vero inducitur dominis quod remittant
minas, potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut remisse minis
utantur, quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, ut
aliquis non semper impleat quod comminatus est, quod pertinet ad hoc
quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis
misericordiam temperetur.
Ad secundum dicendum quod maior potestas maiorem debet habere
coactionem. Sicut autem civitas est perfecta communitas, ita princeps
civitatis habet perfectam potestatem coercendi, et ideo potest
infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis.
Pater autem et dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est
imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi secundum
leviores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et
huiusmodi est verberatio.
Ad tertium dicendum quod exhibere disciplinam volenti cuilibet licet.
Sed disciplinam nolenti adhibere est solum eius cui alterius cura
committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.
|
|