|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non liceat aliquem
hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere qui cadit supra
indebitam materiam, ut supra dictum est. Sed homo, habens naturalem
arbitrii libertatem, est indebita materia incarcerationis, quae
libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.
2. Praeterea, humana iustitia regulari debet ex divina. Sed sicut
dicitur Eccli. XV, Deus reliquit hominem in manu consilii sui.
Ergo videtur quod non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.
3. Praeterea, nullus est cohibendus nisi ab opere malo, a quo
quilibet licite potest alium impedire. Si ergo incarcerare aliquem
esset licitum ad hoc quod cohiberetur a malo, cuilibet esset licitum
aliquem incarcerare. Quod patet esse falsum. Ergo et primum.
Sed contra est quod Levit. XXIV legitur quendam missum fuisse in
carcerem propter peccatum blasphemiae.
Respondeo dicendum quod in bonis corporis tria per ordinem
considerantur. Primo quidem, integritas corporalis substantiae, cui
detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundo,
delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio, vel quidlibet
sensum dolore afficiens. Tertio, motus et usus membrorum, qui
impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcumque
detentionem. Et ideo incarcerare aliquem, vel qualitercumque
detinere, est illicitum nisi fiat secundum ordinem iustitiae, aut in
poenam aut ad cautelam alicuius mali vitandi.
Ad primum ergo dicendum quod homo qui abutitur potestate sibi data,
meretur eam amittere. Et ideo homo qui peccando abusus est libero usu
suorum membrorum, conveniens est incarcerationis materia.
Ad secundum dicendum quod Deus quandoque, secundum ordinem suae
sapientiae, peccatores cohibet ne possint peccata implere, secundum
illud Iob V, qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint
implere manus eorum quod coeperant. Quandoque vero eos permittit quod
volunt agere. Et similiter secundum humanam iustitiam non pro qualibet
culpa homines incarcerantur, sed pro aliquibus.
Ad tertium dicendum quod detinere hominem ad horam ab aliquo opere
illicito statim perpetrando, cuilibet licet, sicut cum aliquis detinet
aliquem ne se praecipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter
aliquem includere vel ligare ad eum solum pertinet qui habet disponere
universaliter de actibus et vita alterius, quia per hoc impeditur non
solum a malis, sed etiam a bonis agendis.
|
|