|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum non aggravetur
ex hoc quod praedictae iniuriae inferuntur in personas aliis
coniunctas. Huiusmodi enim iniuriae habent rationem peccati prout
nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est
contra hominis voluntatem malum quod in personam propriam infertur quam
quod infertur in personam coniunctam. Ergo iniuria illata in personam
coniunctam est minor.
2. Praeterea, in sacra Scriptura praecipue reprehenduntur qui
pupillis et viduis iniurias inferunt, unde dicitur Eccli. XXXV,
non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam
gemitus. Sed vidua et pupillus non sunt personae aliis coniunctae.
Ergo ex hoc quod infertur iniuria personis coniunctis non aggravatur
peccatum.
3. Praeterea, persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut et
principalis persona. Potest ergo aliquid ei esse voluntarium quod est
contra voluntatem principalis personae, ut patet in adulterio, quod
placet uxori et displicet viro. Sed huiusmodi iniuriae habent rationem
peccati prout consistunt in involuntaria commutatione. Ergo huiusmodi
iniuriae minus habent de ratione peccati.
Sed contra est quod Deut. XXVIII, ad quandam exaggerationem
dicitur, filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo videntibus
oculis tuis.
Respondeo dicendum quod quanto aliqua iniuria in plures redundat,
ceteris paribus, tanto gravius est peccatum. Et inde est quod gravius
est peccatum si aliquis percutiat principem quam personam privatam,
quia redundat in iniuriam totius multitudinis, ut supra dictum est.
Cum autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri
qualitercumque, iniuria illa pertinet ad duas personas. Et ideo,
ceteris paribus, ex hoc ipso aggravatur peccatum. Potest tamen
contingere quod secundum aliquas circumstantias sit gravius peccatum
quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem
personae, vel propter magnitudinem nocumenti.
Ad primum ergo dicendum quod iniuria illata in personam coniunctam
minus est nociva personae cui coniungitur quam si in ipsam immediate
inferretur, et ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod
pertinet ad iniuriam personae cui coniungitur, superadditur peccato
quod quis incurrit ex eo quod aliam personam secundum se laedit.
Ad secundum dicendum quod iniuriae illatae in viduas et pupillos magis
exaggerantur, tum quia magis opponuntur misericordiae. Tum quia idem
nocumentum huiusmodi personis inflictum est eis gravius, quia non
habent relevantem.
Ad tertium dicendum quod per hoc quod uxor voluntarie consentit in
adulterium, minoratur quidem peccatum et iniuria ex parte ipsius
mulieris, gravius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non
tamen per hoc tollitur iniuria ex parte viri, quia uxor non habet
potestatem sui corporis, sed vir, ut dicitur I ad Cor. VII. Et
eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quod non solum
iustitiae, sed etiam castitati opponitur, erit locus infra agendi in
tractatu de temperantia.
|
|