|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod furtum sit gravius
peccatum quam rapina. Furtum enim, super acceptionem rei alienae,
habet adiunctam fraudem et dolum, quod non est in rapina. Sed fraus
et dolus de se habent rationem peccati, ut supra habitum est. Ergo
furtum videtur esse gravius peccatum quam rapina.
2. Praeterea, verecundia est timor de turpi actu, ut dicitur in
IV Ethic. Sed magis verecundantur homines de furto quam de rapina.
Ergo furtum est turpius quam rapina.
3. Praeterea, quanto aliquod peccatum pluribus nocet, tanto gravius
esse videtur. Sed per furtum potest nocumentum inferri et magnis et
parvis, per rapinam autem solum impotentibus, quibus potest violentia
inferri. Ergo gravius videtur esse peccatum furti quam rapinae.
Sed contra est quod secundum leges gravius punitur rapina quam furtum.
Respondeo dicendum quod rapina et furtum habent rationem peccati,
sicut supra dictum est, propter involuntarium quod est ex parte eius
cui aliquid aufertur; ita tamen quod in furto est involuntarium per
ignorantiam, in rapina autem involuntarium per violentiam. Magis est
autem aliquid involuntarium per violentiam quam per ignorantiam, quia
violentia directius opponitur voluntati quam ignorantia. Et ideo
rapina est gravius peccatum quam furtum. Est et alia ratio. Quia per
rapinam non solum infertur alicui damnum in rebus, sed etiam vergit in
quandam personae ignominiam sive iniuriam. Et hoc praeponderat fraudi
vel dolo, quae pertinent ad furtum.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod homines sensibilibus inhaerentes magis
gloriantur de virtute exteriori, quae manifestatur in rapina, quam de
virtute interiori, quae tollitur per peccatum. Et ideo minus
verecundantur de rapina quam de furto.
Ad tertium dicendum quod licet pluribus possit noceri per furtum quam
per rapinam, tamen graviora nocumenta possunt inferri per rapinam quam
per furtum. Unde ex hoc etiam rapina est detestabilior.
|
|