|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit naturalis homini
possessio exteriorum rerum. Nullus enim debet sibi attribuere quod
Dei est. Sed dominium omnium creaturarum est proprie Dei, secundum
illud Psalm., domini est terra et cetera. Ergo non est naturalis
homini rerum possessio.
2. Praeterea, Basilius, exponens verbum divitis dicentis, Luc.
XII, congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea, dicit, dic
mihi, quae tua? Unde ea sumens in vitam tulisti? Sed illa quae homo
possidet naturaliter, potest aliquis convenienter dicere esse sua.
Ergo homo non possidet naturaliter exteriora bona.
3. Praeterea, sicut Ambrosius dicit, in libro de Trin., dominus
nomen est potestatis. Sed homo non habet potestatem super res
exteriores, nihil enim potest circa earum naturam immutare. Ergo
possessio exteriorum rerum non est homini naturalis.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., omnia subiecisti sub pedibus
eius, scilicet hominis.
Respondeo dicendum quod res exterior potest dupliciter considerari.
Uno modo, quantum ad eius naturam, quae non subiacet humanae
potestati, sed solum divinae, cui omnia ad nutum obediunt. Alio
modo, quantum ad usum ipsius rei. Et sic habet homo naturale dominium
exteriorum rerum, quia per rationem et voluntatem potest uti rebus
exterioribus ad suam utilitatem, quasi propter se factis; semper enim
imperfectiora sunt propter perfectiora, ut supra habitum est. Et ex
hac ratione philosophus probat, in I Polit., quod possessio rerum
exteriorum est homini naturalis. Hoc autem naturale dominium super
ceteras creaturas, quod competit homini secundum rationem, in qua
imago Dei consistit, manifestatur in ipsa hominis creatione, Gen.
I, ubi dicitur, faciamus hominem ad similitudinem et imaginem
nostram, et praesit piscibus maris, et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod Deus habet principale dominium omnium
rerum. Et ipse secundum suam providentiam ordinavit res quasdam ad
corporalem hominis sustentationem. Et propter hoc homo habet naturale
rerum dominium quantum ad potestatem utendi ipsis.
Ad secundum dicendum quod dives ille reprehenditur ex hoc quod putabat
exteriora bona esse principaliter sua, quasi non accepisset ea ab
alio, scilicet a Deo.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de dominio exteriorum
rerum quantum ad naturas ipsarum, quod quidem dominium soli Deo
convenit, ut dictum est.
|
|