|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat alicui rem
aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius
naturale est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt
communia, cui quidem communitati contrariatur possessionum proprietas.
Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem
exteriorem.
2. Praeterea, Basilius dicit, exponens praedictum verbum divitis,
sicut qui, praeveniens ad spectacula, prohiberet advenientes, sibi
appropriando quod ad communem usum ordinatur; similes sunt divites qui
communia, quae praeoccupaverunt, aestimant sua esse. Sed illicitum
esset praecludere viam aliis ad potiendum communibus bonis. Ergo
illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.
3. Praeterea, Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist.
XLVII, Can. sicut hi, proprium nemo dicat quod est commune.
Appellat autem communes res exteriores, sicut patet ex his quae
praemittit. Ergo videtur illicitum esse quod aliquis appropriet sibi
aliquam rem exteriorem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Haeres.,
apostolici dicuntur qui se hoc nomine arrogantissime vocaverunt, eo
quod in suam communionem non acciperent utentes coniugibus, et res
proprias possidentes, quales habet Catholica Ecclesia et monachos et
clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt quoniam, se ab
Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere qui utuntur his
rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quod non liceat
homini propria possidere.
Respondeo dicendum quod circa rem exteriorem duo competunt homini.
Quorum unum est potestas procurandi et dispensandi. Et quantum ad hoc
licitum est quod homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad
humanam vitam, propter tria. Primo quidem, quia magis sollicitus est
unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit quam aliquid
quod est commune omnium vel multorum, quia unusquisque, laborem
fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune; sicut accidit
in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatius res humanae
tractantur si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae,
esset autem confusio si quilibet indistincte quaelibet procuraret.
Tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum conservatur, dum
unusquisque re sua contentus est. Unde videmus quod inter eos qui
communiter et ex indiviso aliquid possident, frequentius iurgia
oriuntur. Aliud vero quod competit homini circa res exteriores est
usus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores
ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili aliquis ea
communicet in necessitates aliorum. Unde apostolus dicit, I ad
Tim. ult., divitibus huius saeculi praecipe facile tribuere,
communicare.
Ad primum ergo dicendum quod communitas rerum attribuitur iuri
naturali, non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter
et nihil esse quasi proprium possidendum, sed quia secundum ius
naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum
condictum, quod pertinet ad ius positivum, ut supra dictum est. Unde
proprietas possessionum non est contra ius naturale; sed iuri naturali
superadditur per adinventionem rationis humanae.
Ad secundum dicendum quod ille qui, praeveniens ad spectacula,
praepararet aliis viam, non illicite ageret, sed ex hoc illicite agit
quod alios prohibet. Et similiter dives non illicite agit si,
praeoccupans possessionem rei quae a principio erat communis, aliis
communicat, peccat autem si alios ab usu illius rei indiscrete
prohibeat. Unde Basilius ibidem dicit, cur tu abundas, ille vero
mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis merita consequaris, ille
vero patientiae praemiis coronetur?
Ad tertium dicendum quod cum dicit Ambrosius, nemo proprium dicat
quod est commune, loquitur de proprietate quantum ad usum. Unde
subdit, plus quam sufficeret sumptui, violenter obtentum est.
|
|