|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit de ratione furti
occulte accipere rem alienam. Illud enim quod diminuit peccatum non
videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet
ad diminutionem peccati, sicut e contrario ad exaggerandum peccatum
quorundam dicitur Isaiae III, peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt, nec absconderunt. Ergo non est de ratione furti
occulta acceptio rei alienae.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist.
XLVII, neque minus est criminis habenti tollere quam, cum possis
et abundas, indigentibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in
acceptione rei alienae, ita et in detentione ipsius.
3. Praeterea, homo potest furtim ab alio accipere etiam quod suum
est puta rem quam apud alium deposuit, vel quae est ab eo iniuste
ablata. Non est ergo de ratione furti quod sit occulta acceptio rei
alienae.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., fur a furvo
dictus est, idest a fusco, nam noctis utitur tempore.
Respondeo dicendum quod ad rationem furti tria concurrunt. Quorum
primum convenit sibi secundum quod contrariatur iustitiae, quae
unicuique tribuit quod suum est. Et ex hoc competit ei quod usurpat
alienum. Secundum vero pertinet ad rationem furti prout distinguitur a
peccatis quae sunt contra personam, sicut ab homicidio et adulterio.
Et secundum hoc competit furto quod sit circa rem possessam. Si quis
enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi
pars, sicut si amputet membrum; vel sicut persona coniuncta, ut si
auferat filiam vel uxorem, non habet proprie rationem furti. Tertia
differentia est quae complet furti rationem, ut scilicet occulte
usurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est ut sit
occulta acceptio rei alienae.
Ad primum ergo dicendum quod occultatio quandoque quidem est causa
peccati, puta cum quis utitur occultatione ad peccandum, sicut accidit
in fraude et dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem
peccati. Et ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex
circumstantia peccati. Et sic diminuit peccatum, tum quia est signum
verecundiae; tum quia tollit scandalum.
Ad secundum dicendum quod detinere id quod alteri debetur eandem
rationem nocumenti habet cum acceptione. Et ideo sub iniusta
acceptione intelligitur etiam iniusta detentio.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet id quod est simpliciter unius,
secundum quid esse alterius. Sicut res deposita est simpliciter quidem
deponentis, sed est eius apud quem deponitur quantum ad custodiam. Et
id quod est per rapinam ablatum est rapientis, non simpliciter, sed
quantum ad detentionem.
|
|