|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod furtum et rapina non
sint peccata differentia specie. Furtum enim et rapina differunt
secundum occultum et manifestum, furtum enim importat occultam
acceptionem, rapina vero violentam et manifestam. Sed in aliis
generibus peccatorum occultum et manifestum non diversificant speciem.
Ergo furtum et rapina non sunt peccata specie diversa.
2. Praeterea, moralia recipiunt speciem a fine, ut supra dictum
est. Sed furtum et rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad
habendum aliena. Ergo non differunt specie.
3. Praeterea, sicut rapitur aliquid ad possidendum, ita rapitur
mulier ad delectandum, unde et Isidorus dicit, in libro Etymol.,
quod raptor dicitur corruptor, et rapta corrupta. Sed raptus dicitur
sive mulier auferatur publice, sive occulte. Ergo et res possessa
rapi dicitur sive occulte, sive publice rapiatur. Ergo non differunt
furtum et rapina.
Sed contra est quod philosophus, in V Ethic., distinguit furtum a
rapina, ponens furtum occultum, rapinam vero violentam.
Respondeo dicendum quod furtum et rapina sunt vitia iustitiae
opposita, inquantum aliquis alter facit iniustum. Nullus autem
patitur iniustum volens, ut probatur in V Ethic. Et ideo furtum et
rapina ex hoc habent rationem peccati quod acceptio est involuntaria ex
parte eius cui aliquid subtrahitur. Involuntarium autem dupliciter
dicitur, scilicet per ignorantiam, et violentiam, ut habetur in
III Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, et aliam
furtum. Et propter hoc differunt specie.
Ad primum ergo dicendum quod in aliis generibus peccatorum non
attenditur ratio peccati ex aliquo involuntario, sicut attenditur in
peccatis oppositis iustitiae. Et ideo ubi occurrit diversa ratio
involuntarii, est diversa species peccati.
Ad secundum dicendum quod finis remotus est idem rapinae et furti, sed
hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diversitas in finibus
proximis. Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur vero
per astutiam.
Ad tertium dicendum quod raptus mulieris non potest esse occultus ex
parte mulieris quae rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte
aliorum, quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinae ex parte
mulieris, cui violentia infertur.
|
|