|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod furtum non semper sit
peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub praecepto divino, dicitur
enim Eccli. XV, nemini mandavit impie agere. Sed Deus invenitur
praecepisse furtum, dicitur enim Exod. XII, fecerunt filii
Israel sicut praeceperat dominus Moysi, et expoliaverunt Aegyptios.
Ergo furtum non semper est peccatum.
2. Praeterea, ille qui invenit rem non suam, si eam accipiat,
videtur furtum committere, quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur
esse licitum secundum naturalem aequitatem; ut iuristae dicunt. Ergo
videtur quod furtum non semper sit peccatum.
3. Praeterea, ille qui accipit rem suam non videtur peccare, cum
non agat contra iustitiam, cuius aequalitatem non tollit. Sed furtum
committitur etiam si aliquis rem suam occulte accipiat ab altero
detentam vel custoditam. Ergo videtur quod furtum non semper sit
peccatum.
Sed contra est quod dicitur Exod. XX, non furtum facies.
Respondeo dicendum quod si quis consideret furti rationem, duas
rationes peccati in eo inveniet. Primo quidem, propter contrarietatem
ad iustitiam, quae reddit unicuique quod suum est. Et sic furtum
iustitiae opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienae.
Secundo, ratione doli seu fraudis, quam fur committit occulte et
quasi ex insidiis rem alienam usurpando. Unde manifestum est quod omne
furtum est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod accipere rem alienam vel occulte vel
manifeste auctoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia
iam fit sibi debitum per hoc quod sententialiter sibi est adiudicatum.
Unde multo minus furtum fuit quod filii Israel tulerunt spolia
Aegyptiorum de praecepto domini hoc decernentis pro afflictionibus
quibus Aegyptii eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur
Sap. X, iusti tulerunt spolia impiorum.
Ad secundum dicendum quod circa res inventas est distinguendum.
Quaedam enim sunt quae nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut
lapilli et gemmae quae inveniuntur in littore maris, et talia occupanti
conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra
occultatis, quorum non est aliquis possessor, nisi quod secundum leges
civiles tenetur inventor medietatem dare domino agri, si in alieno agro
invenerit; propter quod in parabola Evangelii dicitur, Matth.
XIII, de inventore thesauri absconditi in agro, quod emit agrum,
quasi ut haberet ius possidendi totum thesaurum. Quaedam vero res
inventae fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tunc, si quis eas
accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas
pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro
derelictis habeantur, et hoc credat inventor, licet sibi retineat,
non committit furtum. Alias autem committitur peccatum furti. Unde
Augustinus dicit, in quadam homilia, et habetur XIV, qu. V, si
quid invenisti et non reddidisti, rapuisti.
Ad tertium dicendum quod ille qui furtim accipit rem suam apud alium
depositam, gravat depositarium, quia tenetur ad restituendum, vel ad
ostendendum se esse innoxium. Unde manifestum est quod peccat, et
tenetur ad relevandum gravamen depositarii. Qui vero furtim accipit
rem suam apud alium iniuste detentam, peccat quidem, non quia gravet
eum qui detinet, et ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad
recompensandum, sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi
usurpat suae rei iudicium, iuris ordine praetermisso. Et ideo tenetur
Deo satisfacere, et dare operam ut scandalum proximorum, si inde
exortum fuerit, sedetur.
|
|