|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod furtum non sit peccatum
mortale. Dicitur enim Prov. VI, non grandis est culpae cum quis
furatus fuerit. Sed omne peccatum mortale est grandis culpae. Ergo
furtum non est peccatum mortale.
2. Praeterea, peccato mortali mortis poena debetur. Sed pro furto
non infligitur in lege poena mortis, sed solum poena damni, secundum
illud Exod. XXII, si quis furatus fuerit bovem aut ovem, quinque
boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Ergo
furtum non est peccatum mortale.
3. Praeterea, furtum potest committi in parvis rebus, sicut et in
magnis. Sed inconveniens videtur quod pro furto alicuius parvae rei,
puta unius acus vel unius pennae, aliquis puniatur morte aeterna.
Ergo furtum non est peccatum mortale.
Sed contra est quod nullus damnatur secundum divinum iudicium nisi pro
peccato mortali. Condemnatur autem aliquis pro furto, secundum illud
Zach. V, haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis
terrae, quia omnis fur sicut ibi scriptum est condemnatur. Ergo
furtum est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, peccatum mortale
est quod contrariatur caritati, secundum quam est spiritualis animae
vita. Caritas autem consistit quidem principaliter in dilectione
Dei, secundario vero in dilectione proximi, ad quam pertinet ut
proximo bonum velimus et operemur. Per furtum autem homo infert
nocumentum proximo in suis rebus, et si passim homines sibi invicem
furarentur, periret humana societas. Unde furtum, tanquam contrarium
caritati, est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod furtum dicitur non esse grandis culpae
duplici ratione. Primo quidem, propter necessitatem inducentem ad
furandum, quae diminuit vel totaliter tollit culpam, ut infra
patebit. Unde subdit, furatur enim ut esurientem impleat animam.
Alio modo dicitur furtum non esse grandis culpae per comparationem ad
reatum adulterii, quod punitur morte. Unde subditur de fure quod
deprehensus reddet septuplum, qui autem adulter est, perdet animam
suam.
Ad secundum dicendum quod poenae praesentis vitae magis sunt
medicinales quam retributivae, retributio enim reservatur divino
iudicio, quod est secundum veritatem in peccantes. Et ideo secundum
iudicium praesentis vitae non pro quolibet peccato mortali infligitur
poena mortis, sed solum pro illis quae inferunt irreparabile
nocumentum, vel etiam pro illis quae habent aliquam horribilem
deformitatem. Et ideo pro furto, quod reparabile damnum infert, non
infligitur secundum praesens iudicium poena mortis, nisi furtum
aggravetur per aliquam gravem circumstantiam, sicut patet de
sacrilegio, quod est furtum rei sacrae, et de peculatu, quod est
furtum rei communis, ut patet per Augustinum, super Ioan.; et de
plagio, quod est furtum hominis, pro quo quis morte punitur, ut patet
Exod. XXI.
Ad tertium dicendum quod illud quod modicum est ratio apprehendit quasi
nihil. Et ideo in his quae minima sunt homo non reputat sibi
nocumentum inferri, et ille qui accipit potest praesumere hoc non esse
contra voluntatem eius cuius est res. Et pro tanto si quis furtive
huiusmodi res minimas accipiat, potest excusari a peccato mortali. Si
tamen habeat animum furandi et inferendi nocumentum proximo, etiam in
talibus minimis potest esse peccatum mortale, sicut et in solo cogitatu
per consensum.
|
|