|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non liceat alicui
furari propter necessitatem. Non enim imponitur poenitentia nisi
peccanti. Sed extra, de furtis, dicitur, si quis per necessitatem
famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria, vestem vel pecus,
poeniteat hebdomadas tres. Ergo non licet furari propter
necessitatem.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod quaedam
confestim nominata convoluta sunt cum malitia, inter quae ponit
furtum. Sed illud quod est secundum se malum non potest propter
aliquem bonum finem bonum fieri. Ergo non potest aliquis licite furari
ut necessitati suae subveniat.
3. Praeterea, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed non
licet furari ad hoc quod aliquis per eleemosynam proximo subveniat; ut
Augustinus dicit, in libro contra mendacium. Ergo etiam non licet
furari ad subveniendum propriae necessitati.
Sed contra est quod in necessitate sunt omnia communia. Et ita non
videtur esse peccatum si aliquis rem alterius accipiat, propter
necessitatem sibi factam communem.
Respondeo dicendum quod ea quae sunt iuris humani non possunt derogare
iuri naturali vel iuri divino. Secundum autem naturalem ordinem ex
divina providentia institutum, res inferiores sunt ordinatae ad hoc
quod ex his subveniatur hominum necessitati. Et ideo per rerum
divisionem et appropriationem, de iure humano procedentem, non
impeditur quin hominis necessitati sit subveniendum ex huiusmodi rebus.
Et ideo res quas aliqui superabundanter habent, ex naturali iure
debentur pauperum sustentationi. Unde Ambrosius dicit, et habetur in
decretis, dist. XLVII, esurientium panis est quem tu detines;
nudorum indumentum est quod tu recludis; miserorum redemptio et
absolutio est pecunia quam tu in terram defodis. Sed quia multi sunt
necessitatem patientes, et non potest ex eadem re omnibus subveniri,
committitur arbitrio uniuscuiusque dispensatio propriarum rerum, ut ex
eis subveniat necessitatem patientibus. Si tamen adeo sit urgens et
evidens necessitas ut manifestum sit instanti necessitati de rebus
occurrentibus esse subveniendum, puta cum imminet personae periculum et
aliter subveniri non potest; tunc licite potest aliquis ex rebus
alienis suae necessitati subvenire, sive manifeste sive occulte
sublatis. Nec hoc proprie habet rationem furti vel rapinae.
Ad primum ergo dicendum quod decretalis illa loquitur in casu in quo
non est urgens necessitas.
Ad secundum dicendum quod uti re aliena occulte accepta in casu
necessitatis extremae non habet rationem furti, proprie loquendo.
Quia per talem necessitatem efficitur suum illud quod quis accipit ad
sustentandam propriam vitam.
Ad tertium dicendum quod in casu similis necessitatis etiam potest
aliquis occulte rem alienam accipere ut subveniat proximo sic
indigenti.
|
|