|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod rapina possit fieri sine
peccato. Praeda enim per violentiam accipitur; quod videtur ad
rationem rapinae pertinere, secundum praedicta. Sed praedam accipere
ab hostibus licitum est, dicit enim Ambrosius, in libro de
patriarchis, cum praeda fuerit in potestate victoris, decet militarem
disciplinam ut regi serventur omnia, scilicet ad distribuendum. Ergo
rapina in aliquo casu est licita.
2. Praeterea, licitum est auferre ab aliquo id quod non est eius.
Sed res quas infideles habent non sunt eorum, dicit enim Augustinus,
in epistola ad Vinc. Donatist., res falso appellatis vestras, quas
nec iuste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere iussi
estis. Ergo videtur quod ab infidelibus aliquis licite rapere posset.
3. Praeterea, terrarum principes multa a suis subditis violenter
extorquent; quod videtur ad rationem rapinae pertinere. Grave autem
videtur dicere quod in hoc peccent, quia sic fere omnes principes
damnarentur. Ergo rapina in aliquo casu est licita.
Sed contra est quod de quolibet licite accepto potest fieri Deo
sacrificium vel oblatio. Non autem potest fieri de rapina, secundum
illud Isaiae LXI, ego dominus diligens iudicium, et odio habens
rapinam in holocaustum. Ergo per rapinam aliquid accipere non est
licitum.
Respondeo dicendum quod rapina quandam violentiam et coactionem
importat per quam, contra iustitiam, alicui aufertur quod suum est.
In societate autem hominum nullus habet coactionem nisi per publicam
potestatem. Et ideo quicumque per violentiam aliquid alteri aufert,
si sit privata persona non utens publica potestate, illicite agit et
rapinam committit, sicut patet in latronibus. Principibus vero
publica potestas committitur ad hoc quod sint iustitiae custodes. Et
ideo non licet eis violentia et coactione uti nisi secundum iustitiae
tenorem, et hoc vel contra hostes pugnando, vel contra cives
malefactores puniendo. Et quod per talem violentiam aufertur non habet
rationem rapinae, cum non sit contra iustitiam. Si vero contra
iustitiam aliqui per publicam potestatem violenter abstulerint res
aliorum, illicite agunt et rapinam committunt, et ad restitutionem
tenentur.
Ad primum ergo dicendum quod circa praedam distinguendum est. Quia si
illi qui depraedantur hostes habeant bellum iustum, ea quae per
violentiam in bello acquirunt eorum efficiuntur. Et hoc non habet
rationem rapinae, unde nec ad restitutionem tenentur. Quamvis possint
in acceptione praedae iustum bellum habentes peccare per cupiditatem ex
prava intentione, si scilicet non propter iustitiam, sed propter
praedam principaliter pugnent, dicit enim Augustinus, in libro de
Verb. Dom., quod propter praedam militare peccatum est. Si vero
illi qui praedam accipiunt habeant bellum iniustum, rapinam
committunt, et ad restitutionem tenentur.
Ad secundum dicendum quod intantum aliqui infideles iniuste res suas
possident, inquantum eas secundum leges terrenorum principum amittere
iussi sunt. Et ideo ab eis possunt per violentiam subtrahi, non
privata auctoritate, sed publica.
Ad tertium dicendum quod si principes a subditis exigant quod eis
secundum iustitiam debetur propter bonum commune conservandum, etiam si
violentia adhibeatur, non est rapina. Si vero aliquid principes
indebite extorqueant per violentiam, rapina est, sicut et
latrocinium. Unde dicit Augustinus, in IV de Civ. Dei, remota
iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? Quia et latrocinia
quid sunt nisi parva regna? Et Ezech. XXII dicitur, principes
eius in medio eius quasi lupi rapientes praedam. Unde et ad
restitutionem tenentur, sicut et latrones. Et tanto gravius peccant
quam latrones, quanto periculosius et communius contra publicam
iustitiam agunt, cuius custodes sunt positi.
|
|